Ha-ha

E Vicipaedia
Ha-ha pratulum Heaton Hall Mancunii protegit. Murus ad dextram partem flectens evanescere videtur.

Ha-ha est recessum designationis terrestris elementum quod claustrum rectum efficit cum conspectum continuum in scaenam ultra retinet. Designatio acclivitatem caespite praeditam amplectitur quae deorsum ad faciem acriter rectam proclinatur, usitate murum retinentem opere caementicio factum. Adhibenter ha-ha in designatione terrestri ad accessum in hortum prohibendum, exempli gratia a pecore pascente, sine despectibus obstantibus. Hoc elementum architecturae terrestris in designatione securitatis adhibetur ut deterreat vehicula ab intrando. Nomen ha-ha a momento inventionis de improviso festivo deducitur, cum declivitas se subito manifestat.

Exemplum variationis ha-ha in Asylo Curvaminis Yarrae in Victoria (Australia) Australiae, circa 1900.
Ha-ha in Hamello Reginae Castelli Versaliensis.
Reliquiae primi muri ha-ha apud Asylum Beechworthianum in Victoria Australiae, extra primo asyli fine.
Photographema reliquiarum ha-ha apud Asylum Beechworthianum, ab interiori muri parte, fossam vergentem monstrans.

Notio ha-ha origines Francicas habet, in attestationibus in toponymis in Nova Francia ex 1686 inventa (temporibus recentioribus in nomine Sancto Ludovico de Ha! Ha! visum), et proprietas hortorum Castelli Moldonii, circa 1700. Haec innovatio technica in La théorie et la pratique du jardinage ('Ratio et usus horticulturae') Antonii Iosephi Dezallier d'Argenville (1709) divulgata est, libro quem Ioannes James architectus in Anglicum convertit (1712):

Craticulae ferreae sunt necessariissima ornamenta in lineis ambulacrorum, ad conspectum extendendum, et terram utiliter exhibendam. In praesens, conspectus perfectos saepe facimus, Ah, Ah appellatos, qui foramina in muris sunt, sine craticulis, ad ipsas ambulacrorum planities, magna et alta fossa in pede, ambobus lateribus ad humum sustendum fultis, ut insuperabilis sit; quod accessum admirationem oculo movet, et facit ut unus rideat, Ha! Ha!—ex quo nomen capit. Hoc genus formaminis est haha, aliquando praeponendum, quia conspectum haud interrumpunt, ut faciunt lateres craticulae.[1]

Etymologia vocabuli plerumque habetur verbum mirationis subitae; aliquis dicit "ha ha" vel "ah! ah!" cum tali proprietati occurrit. Haec est explicatio Francice data, ubi Ludovico Delphino Grandi usitate tribuitur (cum talibus proprietatibus Moldonii occurrit) a d'Argenville (conv. James supra dicta), et a Walpole, qui opinatus est nomen derivatum esse a responso hominum vulgarium, quia hae res "tam mirae tum aestimabantur quam homines vulgares eas Ha! Ha! appellabat ad eorum mirationem exprimendam ob impedimentum improvisum et subitum eorum ambulationis inventum."[2] Thomas Jeffersonius, hortum Stoweanam Aprili 1786 visitatam describens, vocabulum etiam exclamationis notis adhibet: "Saeptum omnino per ha! ha! efficitur."[3][4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "Grills of iron are very necessary ornaments in the lines of walks, to extend the view, and to show the country to advantage. At present we frequently make thoroughviews, called Ah, Ah, which are openings in the walls, without grills, to the very level of the walks, with a large and deep ditch at the foot of them, lined on both sides to sustain the earth, and prevent the getting over; which surprises the eye upon coming near it, and makes one laugh, Ha! Ha! from where it takes its name. This sort of opening is haha, on some occasions, to be preferred, for that it does not at all interrupt the prospect, as the bars of a grill do."
  2. Anglice: "then deemed so astonishing, that the common people called them Ha! Has! to express their surprise at finding a sudden and unperceived check to their walk."
  3. Anglice: "The inclosure is entirely by ha! ha!"
  4. Jefferson 2008:371.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad ha-ha spectant.
Vide haha in Victionario.