Paradisus (hortus)
Appearance

Paradisus (Avestane pairi.daēza-; Graece παράδεισος; Hebraice pardes) apud Assyrios et Persas fuit hortus seu potius viridarium, muris circumdatum, ad amoenitatem venationemque necnon ad fructuum proventum institutum. Secundum Genesin Iehova talem paradisum in regione Eden instituerat, quo hominem primum misit mulieremque primam eius coniugem introduxit. Ibi fructum arboris scientiae boni et mali? comederuntt.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Leigh-Ann Bedal, The Petra Pool-Complex. A Hellenistic Paradeisos in the Nabataean capital. 2a ed. Piscataway, NJ: Gorgias Press, 2004. ISBN 1-59333-120-7
- W. Fauth, Der königliche Gärtner und Jäger im Paradeisos in Persica vol. 8 (1979) pp. 1-53