Pomologia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Adumbratio pyri 'Willermoz' ab Alexandro Bivort picta, ex Album de Pomologie (1848-1852).

Pomologia (a pomum (fructus) + -logia 'studium') est disciplina botanices quae fructus investigat et colit. Vocabulum fructicultura (a fructu et cultura) etiam adhibetur. Investigationes pomologicae animum plerumque in evolutionem, cultum, et studia physiologica arborum fructiferarum intendunt. Inter fines et proposita profectus arborum fructiferarum sunt amplificatio virtutis fructuum, ordinatio temporum productionis, et imminutio impensarum productionis. Homo qui se in scientia pomologiae implicat pomologista appellatur

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Drain, Brooks D. 1925. Essentials of Systematic Pomology. Novi Eboraci: J. Wiley & Sons.
  • Westwood, Melvin N. 1993. Temperate-Zone Pomology: Physiology and Culture. Portland Oregoniae: Timber Press. ISBN 0585382468 (liber electronicus). ISBN 0881922536.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]