Arboricultura

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arborista arboriculturam exercet: serra catenaria utitur ad eucalyptum in saepto Kallistae urbis Victoriae caedendum.

Arboricultura est cultura, administratio, et studium singularum arborum, fruticum, lianarum, et aliarum plantarum lignearum perennium, eodem tempore usus et scientia.

Arbores transponi paratae.
Satus arboris generis Platani.

Scientia arboriculturae investigat quomodo hae plantae crescant et usibus culturalibus et circumiectis respondeant. Usus arboriculturae artes culturales comprehendit sicut selectio, satus, exercitatio, fertilizatio, pestes et pathogena contenta, putatio, formatio arborum, et amotio.

Homo qui utitur vel investigat arboriculturam appellari potest arborista vel arboriculturista. Chirurgus arborum usitatius est homo in sustentatione physica et tractatione arborum exercitus et ergo pars rationis arboriculturae plus quam arborista.

Administratio periculorum, res legitimae, et notiones aestheticae primas partes agere in usu arboriculturali coeperunt. Societates negotii arboriculturistas saepe conducunt ad inspectiones periculorum arborum conficiendas et plerumque arbores in situ administrandas ad obligationes salus et valetudinis ad occupationes pertinentium explendas.

Arboricultura plerumque singulares plantas ligneas et arbores tractat quas arboristae alunt ut perpetuum regionis situm et amoenitatem augeant, plerumque in hortis, viridariis, vel aliis locis habitatis ad delectationem, tutelam, usumque hominum. Sub generali re horticulturae cadit.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Campana, Richard J. 1999. Arboriculture: History and Development in North America. East Lansing: Michigan State University Press. ISBN 0870134973.
  • Fenyvesi, Charles. 1992. Trees: For Shelter and Shade, for Memory and Magic. Novi Eboraci: St. Martin's Press. ISBN 0312071027.
  • Feucht, James R., et Jack D. Butler. 1988. Landscape Management: Planting and Maintenance of Trees, Shrubs and Turfgrasses. Novi Eboraci: Van Nostrand Reinhold. ISBN 0442226802
  • Harris, Richard W. 1983. Arboriculture: Care of Trees, Shrubs, and Vines in the Landscape. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice-Hall, Inc. ISBN 0130439355.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]