Roman numeral 10000 CC DD.svg

Litterae Romaniae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Michael Eminescu undeviginti annos natus.

Litterae Romaniae sunt litterae in Romania praecipue Dacoromanice sed etiam in aliis linguis conceptae, et oralibus et scriptis. Ecclesia Orthodoxa Dacoromanica multum apud culturam Romaniae valuit.

Primus liber in regione Romanica impressus quidam liber religiosus Slavonice conscriptus anno 1508 erat. Primus autem liber Dacoromanice impressus fuit catechismus Protestans Diaconi Coresi, anno 1559 a Philippo Moldoveanul divulgatus. Alii libri e Graeca et Slavonica conversi impressi sunt saeculo sexto decimo exeunte. Dosoftei, episcopus, theologus, poeta Moldaviae, primum psalterium metricum Dacoromanicanum edidit, re vera in Polonia anno 1673, primam quidem exemplum poesis Dacoromanice scriptae notum.

Demetrius Cantemirius, princeps Moldaviae, linguista, historiographus, historias Romaniae Latine conscripsit.[1]

Poesis lyrica saeculo duodevicensimo exeunte carminibus amoris colebatur, praecipue annis ab 1769 ad 1799, secundum traditionem Anacreontis, poetae Graeci, ab Alecu Văcărescu. Cuius pater, Ienăchiƫă, poeta moralisticus, primam grammaticam Dacoromanicam composuerat; cuiusque filius, Iancu, eum poematibus excesserit, unde pater poesis Romanicae a criticis existimatur.[2]

Litterae hodiernae[recensere | fontem recensere]

Nonnulli scriptores Romaniani:

Annales operum magni momenti[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Laszlo Csiki, "Romanian literature," Encyclopaedia Britannica.
  2. Laszlo Csiki, "Romanian literature," Encyclopaedia Britannica.
  3. Praemium Nobelianum Litterarum, 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bălan, Ion Dodu. 1981. A concise history of Romanian literature. Bucharestae: Academy of Social and Political Sciences.
  • Beissinger, Margaret H. 1991. The art of the lăutar: the epic tradition of Romania. Novi Eboraci: Garland Publishing. ISBN 082402897X.
  • Călinescu, George. 1941. Istoria literaturii române de la origini până în prezent. [Historia litterarum Dacoromanicanarum ab originibus ad diem praesentem.]
  • Feraru, Leon. 1929. The development of Rumanian poetry. Novi Eboraci.
  • Grosu, Mitu. 1993. La littérature roumaine au Moyen-Age. Hierosolymis: M. Grossu.
  • Iorga, Nicolae. 1929. Istoria literaturii româneşti. [Historia litterarum Dacoromanicarum.]
  • Kligman, Gail. 1988. The wedding of the dead: ritual, poetics, and popular culture in Transylvania. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0520060016.
  • Martin, Mircea, Christian Moraru, et Andrei Terian, eds. 2018. Romanian Literature as World Literature. Novi Eboraci: Bloomsbury Academic. ISBN 9781501327919.
  • Mihăilescu, Dan C. 2006. Literatura română în postceaușism. Vol. II, Proza: Prezentul ca dezumanizare. Ed. Polirom. Vol. II, Proza: Prezentul ca dezumanizare. Ed. Polirom.
  • Ștefănescu, Alex. 2005. Istoria literaturii române contemporane, 1941–2000. [Historia litterarum hodiernarum Dacoromanicarum, 1941–2000.]
  • Ungureanu, Delia, et Thomas Pavel. 2018. "Romanian Literature in Today’s World." Journal of World Literature 3, no. 1 (16 Feb): 1–9. doi:10.1163/24056480-00301001.
  • Vrabie, Gheorghe. 1990. Din estetica poeziei populare române: analize stilistice și literare. Bucarestae: Editura Albatros. ISBN 9732400161.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]