Incontinentia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Incontinentia est corporis imbecillitas excrementorum continendorum. Plures sunt formae incontinentiae:

Incontinentia urinae[recensere | fontem recensere]

Incontinentia urinae est involuntaria mictio[1]. Gubernatio vesicae urinariae a duobus centris mictionis, altero in ponte cerebri altero in medulla spinali fit, quae ideo centrum mictionis pontinum et centrum mictionis spinale dicuntur. Ambo centra pro suis partibus de aliis regionis cerebri (per exemplum de cortice frontali ad arbitrium gubernandum) recipiunt. Per nervos vegetativos musculi sphincter et detrusor vesicaeque simul gubernantur et statum tensionis centris referunt. Perturbationibus sive affectibus morbosis nasci potest incontinentia urinae, cuius diversae formae notae sunt.

  • Incontinentia urinae urgens
  • Infirmitas musculi sphincteris
  • Vesica superactiva[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. sive secessus involuntarius urinae
  2. anglice: overactive bladder
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!