Marcellus Virgilius Adrianus

E Vicipaedia
Wikidata Marcellus Virgilius Adrianus
Res apud Vicidata repertae:
Marcellus Virgilius Adrianus: imago
Marcellus Virgilius Adrianus: imago
Nativitas: 1464; Florentia
Obitus: 1521; Florentia
Patria: Respublica Florentina
Simulacrum Marcelli Virgilii ab Andrea Ferrucci anno fere 1522 factum. Ecclesia Sancti Salvatoris ad Montem Florentiae

Marcellus Virgilius Adrianus vel Adriani, vulgo plene Marcello Virgilio di Adriano Berti (Florentiae natus anno 1464; ibidem anno 1521 mortuus) fuit interpres textuum Graecorum, ab anno 1494 professor artis poeticae et rhetoricae apud Studium Florentinum (successor Angeli Politiani), et cancellarius rei publicae Florentinae. Patronus fuit Nicolai Maclavelli.

Marcellus Virgilius anno 1516 de Iuliano Medices, papae Leonis X fratre, orationem funebrem pronuntiavit.

Versionem Latinam confecit operis Dioscoridis De materia medica, papae Leoni X dicatam, atque anno 1518 divulgare iussit. Versione multo antiquiori, nostris nomine "Dioscorides Langobardus" cognita, usus est. Praefatione enim versionis novae suae confitetur "habuisse nos tamen eius antiquissimum codicem Longobardicis literis scriptum antiquitatis egregium",[1] ita nuncupationem recentiorem suggerens.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1518 (interpres) : Pedacii Dioscoridae Anazarbei De medica materia libri sex. Florentiae apud haeredes Philippi Iuntae Textus apud MDZ
  • 1518 : Oratio de militiae laudibus. Basileae
  • 1863 (Domenico Manfrin, ed.) : Lettere inedite di Marcello Virgilio Adriani, cancelliere della Repubblica Fiorentina Textus apud archive.org
  • 1991 (John M. McManamon, ed.) : "The Funeral Oration of Marcello Virgilio Adriani for Giuliano de' Medici (1516)" (vide bibliographiam)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hofmann et Auracher (1883) p. 49

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Konrad Hofmann, T. M. Auracher, edd., "Der Longobardische Dioskorides des Marcellus Virgilius" in Romanische Forschungen vol. 1 (1883) pp. 49–105
  • John M. McManamon, "Marketing a Medici Regime: The Funeral Oration of Marcello Virgilio Adriani for Giuliano de' Medici (1516)" in Renaissance Quarterly vol. 44 (1991) pp. 1-41 JSTOR
  • Giovanni Miccoli, "Adriani, Marcello Virgilio detto il Dioscoride" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 1960)
  • Wilhelm Rüdiger, Marcellus Virgilius Adrianus aus Florenz. Ein Beitrag zur Kenntniss seines Lebens und seines Wirkens. Halle: Niemeyer, 1897

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Cancellarii rei publicae Florentinae

Coluccius Salutati 1375–1406 • Leonardus Aretinus 1410–1411, 1427–1444 • Carolus Marsuppini 1444–1453 • Poggius Bracciolinus 1453–1457 • Benedictus Accoltus 1459–1464 • Bartholomeus Scala 1465–1497 • Marcellus Virgilius Adriani 1498–