Roman numeral 10000 CC DD.svg

Gryllotalpidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mole cricket02.jpg

Classis : Insecta 
Subclassis : Pterygota 
Infraclassis : Neoptera 
Superordo : Orthopteroidea 
Ordo : Orthoptera 
Subordo : Ensifera 
Infraordo : Gryllidea 
Superfamilia : Gryllotalpoidea 
Familia : Gryllotalpidae 
Saussure, 1870
   
Palaeontologia
Cretaceo inferiori – recens 140–0 m.a.
Subdivisiones: Subfamiliae
Vide commentarium.
Territorium

Gryllotalpidae sunt familia insectorum ordinis Orthopterorum (ad quam ordinem pertinent caelifera, acrididae, gryllidae). Gryllotalpidis sunt corpus cylindriforme a tres ad quinque centimetra longum in adultis, oculis parvis, cruribusque rutriformibus, ad defodendum penitus evolutis. Adsunt gryllotalpidae in multis mundi regionibus, atque in locis ubi nuper advenierunt, pestes agriculturae fieri possunt.

Tres vitae stationes subeunt: ova, nymphae, adulti. Paene semper in solo subterraneo degunt, sed adulti, alis praediti, tempore feturae circumvolant. Diaeta variat: nonnullae species solum holera petunt, plerumque radicibus vescentes; aliae sunt omnivora, vermes et vermiculos coleopterorum comedentes, cum paucae plerumque sint praedatores. Gryllotalpidis maribus est insolite magnus cantus; ex cuniculis canunt in humo effossis, qui in aerem aperiuntur formam cornus acustici habens.[1] Cantus est tonus paene purus, in stridores modulatus. Adhibetur ad feminas attrahendas, aut coitus causa, aut ad locos ovorum ponendorum commodos indicandos.

Nonnullae species ab hominibus eduntur.[2]

Taxinomia et phylogenia[recensere | fontem recensere]

Gryllotalpidae sunt grex monophyleticus ordinis Orthopterorum. Enodatio cladistica earum morphologiae anno 2015 sex tribus agnoscit, quarum quattuor tum novae erant: indioscaptorini (scapteriscinae), triamescaptorini, gryllotalpellini, et neocurtillini (gryllotalpinae), et duae tribus, scapteriscini et gryllotalpini, retractatae sunt.[3] Nomen gregis recte ex gryllo et talpa derivatur.[4]

Greges gryllotalpidarum
Subfamilia Imago Exemplum Notae
Scapteriscinae Scapteriscus vicinus.JPG Neoscapteriscus vicinus Extans
Gryllotalpinae Mole Cricket (Gryllotalpa africana) (16643378886).jpg Gryllotalpa africana Extans
Marchandiinae exstinctae Cretaceum inferius Franciae

Intra subfamilias exstantis, genera sunt:[5]

Gryllotalpinae[recensere | fontem recensere]

Scapteriscinae[recensere | fontem recensere]

Genera exstincta[recensere | fontem recensere]

Fossilia gryllotalpidarum rara sunt.

Tridactylidea sunt membra subordinis Caeliferorum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hill, Wells, et Shadley 2006.
  2. Adalla et Cervancia 2010.
  3. Cadena-Castañeda, Oscar J. (2015). "The phylogeny of mole crickets (Orthoptera: Gryllotalpoidea: Gryllotalpidae)". Zootaxa 3985 (4): 451–90 .
  4. "Origin of Gryllotalpa". Merriam-Webster .
  5. Orthoptera Species File.
  6. Wang, H.; Lei, X.; Zhang, G.; Xu, C.; Fang, Y; Zhang, H. (2020). "The earliest Gryllotalpinae (Insecta, Orthoptera, Gryllotalpidae) from mid-Cretaceous Burmese amber". Cretaceous Research 107: Article 104292 .
  7. Xu, C.; Fang, Y.; Wang, H. (2020). "A new mole cricket (Orthoptera: Gryllotalpidae) from mid-Cretaceous Burmese amber". Cretaceous Research in press: Article 104428 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adalla, Candida B., et Cleofas R. Cervancia.2010. "Philippine edible insects: a new opportunity to bridge the protein gap of resource-poor families and to manage pests." In Forest insects as food: humans bite back: Proceedings of a workshop on Asia-Pacific resources and their potential for development, 19-21 February 2008, Chiang Mai, Thailand, ed. Patrick B. Durst, Dennis V. Johnson, Robin N. Leslie, et Kenichi Shono, 154–155. Bancoci: Food and Agriculture Organization of the United Nations, Regional Office for Asia and the Pacific. ISBN 978-92-5-106488-7.
  • Hill, Peggy S.M., Harrington Wells, et John R. Shadley. 2006. "Singing from a constructed burrow: why vary the shape of the burrow mouth?" Journal of Orthoptera Research 15(1): 23–29.
  • Vittum, Patricia J. 2020. Turfgrass insects of the United States and Canada. Ed. tertia. Ithacae Novi Eboraci: Comstock Publishing Associates, impressio Cornell University Press. ISBN 9781501747977 (pdf), ISBN 9781501747960.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gryllotalpidas spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Gryllotalpidas" apud Vicispecies.