Quintus Fabius Maximus (consul 45 a.C.n.)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Quintus Fabius Maximus (consul 45 a.C.n.)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. century BCE;
Obitus: 45 BCE; Roma
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: consul of the Roman Republic, consul
Munus: Politicus, military personnel

Familia

Genitores: Quintus Fabius Maximus;
Proles: Paullus Fabius Maximus, Africanus Fabius Maximus

Quintus Fabius Maximus (mortuus 31 decembris 45 a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum per ultimos menses anni 45 a.C.n. gessit. Ultimo die anni obiit[1] et Caesar ei successorem ad paucas horas designavit Gaium Caninium Rebilum.

De gente[recensere | fontem recensere]

Patricia gente Fabiorum natus pater fuit consulum annorum 11 et 10 a.C.n. : Paullus Fabius Maximus et Africanus Fabius Maximus. Ipse nepos erat clarissimi imperatoris Quinti Fabii Maximi Allobrogici. Filia quoque ei fuit qui Marco Titio nupsit.

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Fortasse praetor anno 48 a.C.n. fuit : certe anno 46 a.C.n. ante Caesaris adventum exercitui eius in Hispania cum Quinto Pedio praeerat (legatus pro praetore Hispaniae Citerioris ?). Tum Gnaeo Pompeio, Magni filio, validum exercitum colligente, donec ipse Caesar in Hispaniam pergere festinaret, quievit nec proelium commisit. Victis apud Mundam die 17 Martii Pompeianis, oppidum Fabius cepit, quae ob merita Caesar de Hispania mense Octobri 45 a.C.n. triumphare ei benigne dedit. Triplex enim de Pompeianis in Hispania triumphus fuit, ipsius Caesaris, Quinti Pedii et Fabii Maximi quorum triumphi ob modestiam vilitatemque apparatus cum Caesaris splendore comparatam quibusdam risum movere[5]. Insuper Caesar qui diu illo anno consul sine collega fuerat successores a mense octobri ad finem anni sibi designavit Fabium Maximum, qui consulatum gerebat cum triumphavit, et Gaium Trebonium. Quod tum primum in republica Romana fiebat, consulem nec impeditum nec mortuum eundem non per totum annum in imperio manere ; postea vero sub imperatoribus ita fieri solebat ut post duos menses successores acciperent[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius VII.54.181
  2. Cic. In Vatinium 28. Scholia Bobiensia ad locum.
  3. CIL 6, 1303 : inscriptio in situ reperta.
  4. Cornelius Nepos, Atticus 18.
  5. Dio Cassius 43.42. Quintilianus 6.3.61.
  6. Dio Cassius 43.46. Cf. Suet. Iul 80.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Si vis plura legere[recensere | fontem recensere]

  • E.S. Gruen, 'The Trial of C. Antonius', Latomus 1973(32) : 301-310.
  • Françoise Wycke-Lecocq, « La gens Fabia à l'époque républicaine : de la légende à l'histoire. Recherches sur la représentation littéraire d'une grande famille patricienne romaine», 1986 (dissertatio academica Parisiensis).


Antecessores:
Gaius Iulius Caesar IV, sine collega ad diem 1 Octobris
Consul
45 a.C.n.
cum
Gaio Trebonio
Successores:
Gaius Caninius Rebilus die 31 Decembris, Gaius Trebonius