Ordo Fratrum Minorum

E Vicipaedia
(Redirectum de Franciscanus)
Jump to navigation Jump to search
Insigne ordinis crucem ligneam, duo bracchia cum stigmatibus, aliud (Francisci) in habitu ordinis, aliud (Iesu) nudum, supra nubem demonstrat.

Ordo Fratrum Minorum (litteris compendiariis OFM) est ordo ecclesiae Catholicae. Una cum Conventualibus et Capuccinis Primum Ordinem Franciscanum format. Regula ordinis a Sancto Francisco Assisiensi creata est, cum ordinem condiderit saeculo XII Asisii, in Umbria, in Italia.

Ut Fratres Minores aut Franciscani ante annum 1517, cum ordo in duos ramos divisus est, omnes fratres primi ordinis nominari possunt; postea sic dictis Observantibus (vide infra), qui tum a Sancta Sede soli legitimi ordinis heredes habiti sunt, sigillum ordinis et ius nominis Fratrum Minorum (O.F.M) rerservata sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Franciscus Assisiensis (1181/1182 - 1226) ordinem Fratrum Minorum condidit, qui circa annum 1210 ab Innocentius III papa confirmatus est. Saeculis labentibus ordo in varios ramos crevit. Circa annum 1370 Chronica XXIV Generalium conscripta est, quae res gestas a Francisco incipiente (1210) usque ad Leonardum Rossi (1373–1378), 24. ministrum ordinis generalem denarrat.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Ordines Franciscani

Post annum 1517 ille ordinis ramus nomen Fratrum Minorum (OFM) fert, qui ex Observantibus progressus est, quorum primus grex saeculo 14 medio in Italia ortus, mox in Hispaniam et Franciam transgressus est. Nomen Observantium iis datum est, quod Francisci regulam et rationes vitae una cum paupertate, vita eremitica et peregrinatione cum praedicatione strictius observare volebant. Observantes, ad quos saeculo 15 Bernardinus Senensis et Ioannes Capistranus pertinebant, mox numero Conventuales superaverunt. Ob zelum religiosum, vitam in paupertate, studium pauperum valde aestimati anno 1414 a Concilio Constantiensi constitutione Supplicationibus fratribus strictae observantiae regularis concessum est, ut in omnibus provinciis ordinis sedes collocarent. Variis conatibus uniendi reformandique ordinis frustra captis divisio ordinis inevitabilis videbatur.

Die 19 Maii 1517 papa Leo X bulla Ite et vos in vineam meam (Mt 20,4) ordinem legitime in duos ramos divisit, scilicet in Conventuales (OFMConv) et in Observantes (Fratres Minores, OFM). Observantes ex pluribus gregibus ut puta Clarenis, Amadenis et Martinianis constantes legitimi heredes pristini ordinis habiti sunt, sigillum et ius nominis ordinis (Fratres Minores) acceperunt.

Iudiciis de recte in paupertate vivendi rebusque variis locis diversis etiam postea Observantes compluries divisi sunt; in Italia maximus Observantium ramus nomine Capuccinorum ortus est (ab anno 1619 sui iuris), qui ad hunc diem exstat. Franciscani, ut alii ordines, usque ad saeculum 18 exeuntem numero crescebant et in missionibus laboraverunt, rebus novis Francicis et Saecularismo autem maxime infirmati demum saeculo 19 exeunte, quamvis protenus separati, denuo augebantur. Anno 1897 Sancta Sede urgente quattuor greges Observantium (id ipsi Obervantes, Discalceati, Reformati et Recollecti) unionem approbaverunt; papa Leo XIII die 4 Octobris 1897 bulla Felicitate quadam novum Fratrum Minorum ordinem (OFM) confirmavit.

Statistica[recensere | fontem recensere]

Anno 2014 Ordo Fratrum Minorum in 120 terris laboravit. Ordini erant 13.632 fratres, inter quos sex cardinales, 113 episcopi et 1140 novitii et postulantes. 1161 Fratres Minores in Africa et in Asia occidentali, 3334 in America Australi, 1273 in America Septentrionali, 1423 in Asia et Oceania, 2442 in Europa Orientali et 3999 in Europa Occidentali vivunt.[1]

Varia[recensere | fontem recensere]

  • Sententia: Pax et bonum!
  • Vestimentum: Habitus cum apice, funis cum tribus nodis.
  • Ordo fratrum minorum in Croatia: Sancti homines - Nicola Tavelich et Leopold Mandich.
  • Gravis pars: historica et erudita vita in Croatia et Bosnia et Hercegovina.

Sancti Franciscani[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Franziskaner. Magazin für franziskanische Kultur und Lebensart. Zeitschrift der Deutschen Franziskaner. (Hrsg.: Provinzialat der Deutschen Franziskaner) aestate 2015, p. 33.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad monasteria Fratrum Minorum spectant (Franciscan friaries, Order of Friars Minor (OFM)).