Flavius Stilicho

Flavius Stilicho (anno 359 circiter natus anno 408 die 22 mensis Augusti Ravennae iussu Heracliani ducis exercitus imperatoris Honorii supplicio adfectus) fuit magister militum originis barbaricae[1] et comes stabuli et consul annorum 400 et 405. Testis atque interpres rerum a Stilichone gestarum maximus Claudianus poeta extat in carminibus 2–28 et nonnullis carminibus minoribus. Contra ab Orosio Stilichonis facta depinguntur ut vituperanda. Quod Vandalus erat, etiam Arrianus.
De vita
[recensere | fontem recensere]Stilicho in hodierna Germania a patre Vandalo natus est, auxiliario in exercitu Romano, et matre quae civis Romana erat. Tamen semper se Romanum putavit etiamsi erat, sicut plurimi Germani, Arianus, ergo putatus haereticus. Correcte tres linguas principales illius temporis loquebatur: Germanicam communem, Latinam Graecamque. Historiographiae vir videtur multum ambiguus: putatus dux fidelis causae Imperii Romani, egit negative? pro se. Nam Alaricum non pepulit neque limitem ad flumen Rhenum servavit.
Theodosio I regnante, qui ultimus utriusque partis Imperi imperator fuit, miles Romanus fuit. Anno 384 eum ad regem Persam Saporem III(en) misit, ut de pace et partitione Armeniae ageret. Missio felix fuit et Stilicho, cum Theodosium Constantinopoli adisset, generalis factus est, ut limites a Visigothibus defenderet: ille hoc negotium per circa viginta annos habuit. Theodosius quia virtutem eius videbat, ei Serenam suam nepotem uxorem dedit, quae postea filia adoptiva fuit. Eo coniugio nati sunt filius Eucherius et duae filiae, Maria et Termantia, quae uxores imperatoris Honorii fuerunt .
Imperatore Valentiniano II anno 392 interfecto, Stilicho exercitum paravit quod, Theodosio duce, Flavium Eugenium proelio ad flumen Frigidum vicit. In hac quoque pugna Stilicho imperavit, cum haberet subordinatum Alaricum Visigothum (deinde suum inimicum), qui magnam auxiliariorum Gothorum copiam ducebat. Anno 400 una cum Aureliano consulatum gessit.
Monumentum marmoreum annis circa 400 factum et dictum sepulcrum Stilichonis in basilica sancti Ambrosii Mediolani exstat, sed Stilicho hac in urbe sepultus esse vix veri simile videtur. Nam primo testimonia desunt, deinde omnino corpus illis temporibus inquietissimis ac bellicosis a loco supplicii Mediolanum tralatum esse a multis viris doctis denegatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Fontes
[recensere | fontem recensere]- Claudianus, De consulatu Stilichonis et alia poemata
- Codex Theodosianus
- Zosimus Historia nova
- Paulus Orosius, Historiae adversum paganos
- Claudius Rutilius Namatianus, De reditu suo
- Symmachus, Epistulae IV.1-14
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Alan Cameron, "Theodosius the Great and the regency of Stilico", Harvard Studies, 1969: 247-280
- Emilienne Demougeot, "Note sur la politique orientale de Stilichon de 405 à 407", Byzantion, 1950(II): 27-37
- Eduardus Gibbon, The Decline and Fall of the Roman Empire
- Ian Hughes, Stilicho : the Vandal who saved Rome, Pen and Sword Military, 2021 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
- A.H.M. Jones; J. R. Martindale; J. Morris. The Prosopography of the Later Roman Empire, Cambridge, 1971, t.I: 853-858
- Rudolf Keller, Stilicho, oder, Die Geschichte des weströmischen Reiches von 395-408, Berolini, 1884
- Bruno Pottier, "Un pamphlet contre Stilichon dans l’Histoire Auguste : la vie de Maximin Le Thrace", Mélanges de l'école française de Rome, 2005 (117-1): 223-267
- Santo Mazzarino, Stilicone. La Crisi Imperiale dopo Teodosio, 1942 (Rizzoli ISBN 978-88-17-33616-1) Recensio critica
- Michele Renee Salzman, "Symmachus and the "Barbarian" Generals", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 2006: 352-367
- Lucien Sigayret, "Les deux voyages de Stilichon" in Bouleversants voyages, Presses universitaires de Perpignan, 2000: 85-100
- Michaël Vannesse, "L’armée romaine en Occident sous Stilichon (395-408 ap. J.-C.) : le témoignage des décrets impériaux", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 2010: 99-112
- Edmundus Vogt, Cl. Claudiani carminum quae Stiliconem praedicant fide historica ex comparatione ceterorum fontium recensetur, Bonnae, 1863 LATINE
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Flavium Stilichonem spectant. |
- Guillaume Vincent, Stilicon, architecte de la victoire: un examen du rôle stratégique du général lors de la bataille de la rivière Frigidus Investigatio
| Antecessores: Eutropius et Flavius Mallius Theodorus |
Consul 400 cum Aureliano |
Successores: Flavius Fravitta et Flavius Vincentius |
| Antecessores: Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus VI et Aristaenetus |
Consul 405 cum Flavio Anthemio |
Successores: Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus VI et Anicius Flavius Petronius Probus |