Flavius Anthemius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Anthemius (natus saeculo 4, mortuus post annum 414) vir publicus Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Simplicius, avus Flavius Philippus, consul anni 348 erat. Filius Flavius Anthemius Isidorus praefectus praetorio, nepos eius Anthemius imperator erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 386 legatus ad Persas missus est. Ante annum 400 Anthemius comes sacrarum largitionum et deinde magister officiorum erat. Anno 405 una cum Flavio Stilichone II consulatum gessit. Eodem anno praefectus praetorio per Orientem nominatus est et, postquam Arcadius imperator anno 408 mortuus est, quasi tutor imperatoris Theodosii II fuit. Foedere pacem cum Regno Sassanidarum confirmavit et anno 409 Hunnos sub rege Uldino pepulit.

Muri Theodosiani ab Anthemio exstructi

Constantinopolin Muris Theodosianis munivit. Anno 414 Aelia Pulcheria soror maior Theodosii II nova tutrix imperatoris facta est et Anthemius in actis non iam descriptus est. Aut mortuus est aut magistratos amisit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, T. 1, c. 729 - 730


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus VI et Aristaenetus
Consul
405
cum
Flavio Stilichone II
Successores:
Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus VI et Anicius Flavius Petronius Probus