Aurelianus (consul 400)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aurelianus (natus saeculo 4, mortuus saeculo 5) vir publicus Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Aurelianus verisimile filius Palladii Rutilii Tauri Aemiliani, scriptoris de re rustica erat. Frater Aureliani Flavius Caesarius, consul anni 397, fuit. Filium habuit Flavium Taurum, qui anno 428 consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Aurelianus anno 392/393 magister officiorum fuit, praefectus Constantinopolis urbis anno 393/394, praefectus praetorio per Orientem 399 - 400. Anno 400 etiam consulatum gessit una cum Flavio Stilichone. Fuit particeps casus Eutropii et anno 400 a Gaina magistro militum honore deposistus est. Sed post casum Gainas anno 401 revocatus est. Annis 414 - 416 iterum praefectus Orientis fuit et nomen patricii accepit.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Aurelianus Christianae fidei favebat et monachos in Constantinopoli adiuvabat. Praefectus Orientis II acriter in inimicos orthodoxiae egit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly T. 2, c. 319


Antecessores:
Eutropius et Flavius Mallius Theodorus
Consul
400
cum
Flavio Stilichone
Successores:
Flavius Fravitta et Flavius Vincentius