Flavius Fravitta

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Fravitta (natus saeculo 4, mortuus anno 403 vel 404) dux Visigothorum et magister militum Romanus fuit.

Vita et cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Fravitta dux militum Thervingus Romanorum milites duxit et Romanam in matrimonium duxerat. Inter Gothos fuit, qui ab imperatore Theodosio I in regione Danubiana inferiore foederati collocati sunt. Anno 391 etiam contra Gothos seditiosos bellum gessit[1]. Feliciter contra Brigantes latrones in oriente certabat. Anno 400 iussu Arcadiio Gainam impedivit, ne Hellespontum transiret. Anno 401 consulatus praeminium accepit, quem cum Flavio Vincentio gessit. Praeterea ei libere relionem paganam sequi licebat. Sed circa annum 403 false perduellionis accusatus depositus et necatus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zosimus IV 56,1-3
  2. Zosimus V 21,5; Der Neue Pauly T. 4 c. 642


Antecessores:
Aurelianus et Flavius Stilicho
Consul
401
cum
Flavio Vincentio
Successores:
Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus V et Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus V