Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ambrosius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ambrosius
Res apud Vicidata repertae:
Ambrosius: imago
Nativitas: 339, unknown value; Augusta Treverorum
Obitus: 397, 17 Ianuarii 395; Mediolanum
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: Archiepiscopus, Episcopus, Rector provinciae, Episcopus
Munus: Scriptor, philosophus, Theologus, Catholic priest

Consociatio

Memoria

Sepultura: Basilica of Sant'Ambrogio
Sanctus (feriae die 20 Decembris)
Sanctus Ambrosius
AmbroseOfMilan.jpg

Doctor Ecclesiae Catholicae
Natus 291
Mortuus 304
Attributa alvearium, puer, scutica, os
Patronus apis, animal domesticum, doctrina/eruditio, Mediolanum, Italia, scholasticus
Gloriole.svg Index Sanctorum

Aurelius Ambrosius, sanctus et Doctor Ecclesiae, sive "doctor mellifluus," Augustini magister, Augustae Treverorum in Belgica (hodie Germania) anno 340 circiter e familia Romana natus est. Studiis Romae incubuit et Sirmii cursum honorum coepit. Anno 370 consularis Liguriae et Aemiliae factus, anno autem 374 Episcopus Mediolanensis electus est, die 7 Decembris ordinatus.

Quo in munere, caritatem in omnes maxime exercuisse habetur, verus pastor et doctor fidelium factus. Disciplinam ecclesiasticam strenue tutatus est; rectae fidei doctrinam, una cum diacono et amico Sabino, verbo, scriptis et opere acriter contra Arianos defendit, quorum multos ad fidem converterunt.

Pro ecclesia Dei Christiani laboribus curisque perfunctus, obiit Sabbato Sancto, die 4 Aprilis anni 397. Postremis aetatis suae diebus viderat Iesum advenisse ad se et arridentem sibi.

Hymnorum compositor cum simplicium tum dulcissimorum, a quibus Prudentius poeta mox est profectus, musicae ecclesiasticae initium prope fecit. Ambrosius fuit universae Ecclesiae donum, cui locupletem insigniter doctrinae ac sanctimoniae reliquit thesaurum.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]