Diptychon consulare

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Diptychon consulare Stilichonis circa annum 400 caelatum. Stilicho apparet cum uxore Serena et filio Eucherio.

Diptychon consulare nomen est quo archaeologi hodierni vocant tabellas duplices, ex eburno, ligno sive aere factas, quas consules Romani, tempore Imperii Romani bassi, caelari curabant ad memoriam consulatus perpetuandam.

Consules has tabellas solebant offerre ut xeniola amicis bene faventibus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Richard Delbrück, Die Consulardiptychen : und verwandte Denkmäler, Berolini, 1929.