Jump to content

Flavius Mallius Theodorus

E Vicipaedia

Flavius Mallius Theodorus (natus humili loco saeculo 4 verisimile Mediolani, mortuus saeculo 5) Christianus, scriptor et vir publicus Romanus erat.

De cursu honorum

[recensere | fontem recensere]

Postquam rhetoricae studuit, Theodorus advocatus apud praefecturam praetorio Italiae operam dedit, anno 377 vel 378 praeses pagi Africae fuit. Deinde consularis provinciam Macedoniam administrabat. Anno 379 magister memoriae erat, anno 380 comes sacrarum largitionum, anno 382 - 383 praefectus praetorio per Gallias fuit. Gratiano interfecto diu vacavit antequam annis 397 - 399 praefectus praetorio Italiae Stilichone ei favente fieret. Deinde una cum Eutropio consulatum gessit atque etiam Eutropio exsilio damnato consul unicus remansit. Anno 408/409 iterum praefecturam Italiae administravit.

Theodorus etiam scriptor clarus erat, inter alia tractatum de metris filio suo dedicatum composuit. Sed etiam de geometria, philosophia et astronomia opera hodie deperdita scripsit[1].

  1. Der Neue Pauly T. 12/1 c. 336

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus IV et Flavius Eutychianus
Consul
399
cum
Eutropio
Successores:
Aurelianus et Flavius Stilicho