Eutropius (consul)

Latinitas bona
E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Eutropius (pagina discretiva)

Eutropius (natus in oriente parte Imperii Romani anno ignoto, mortuus anno 399) eunuchus erat, qui Theodosio primo eius nominis imperatore Romano regnante Constantinopoli praepositus sacri cubiculi et anno 399 consul factus est. Eutropius anno 397 Stilichonem magistrum militum a senatu Constantinopolitano hostem publicum declarari iussit. Consul autem ab Arcadio Augusto honore deiectus et in Cyprum exul missus mox in eadem insula occisus esse videtur.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Testimonia de Eutropii ruina praestantissima sunt:


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus IV et Flavius Eutychianus
Consul
399
cum
Flavio Mallio Theodoro
Successores:
Aurelianus et Flavius Stilicho