Latinitas bona

Exoticorum libri decem

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Caroli Clusii Exoticorum libri decem (Antverpiae, 1605)

Exoticorum libri decem est collectaneum botanicum et zoologicum Latine conscriptum, Lugduni Batavorum anno 1605 a Carolo Clusio editum. Titulus plenus sic legitur: Exoticorum libri decem: quibus animalium, plantarum, aromatum, aliorumque peregrinorum fructuum historiae describuntur:.

Hoc opere Clusius cum observationibus emendationibusque suis coniunxit opera ab aliis scripta, videlicet:

Adduntur insuper scripta breviora Prosperi Alpini. Opera Garciae, Monardis et Acostae, a Clusio ipso Latine conversa, iam antea separatim divulgata erant. Clusius enim Garciae dialogum (titulo pristino Colóquios dos simples e drogas he cousas medicinais da Índia) anno 1567 Latine verterat. Opus Monardes (titulo pristino Historia medicinal de las cosas que se traen de nuestras Indias Occidentales) anno 1574 ex editione Hispanica 1569-1571 verterat, sed anno 1605 versionem longiorem, ex editione Hispanica anni 1574 auctam, edidit. Opus Acostae Tractado de las drogas y medicinas de las Indias orientales anno 1582 Latine verterat. Observationes Bellonii anno 1589 Latine versae erant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Florike Egmond, The World of Carolus Clusius: Natural History in the Making, 1550-1610. Londinii: Pickering & Chatto, 2010 Textus
  • Friedrich Wilhelm Tobias Hunger, Charles de L’Escluse (Carolus Clusius): Nederlandsch kruidkundige, 1526-1609. 2 voll. Hagae Comitum: Nijhoff, 1927-43
  • Sachiko Kusukawa, "Uses of pictures in printed books: the case of Clusius’ Exoticorum libri decem" in Florike Egmond, Paul Hoftizer, Robert Visser, edd., Carolus Clusius, Towards a Cultural History of a Renaissance Naturalist (Amstelodami: Koninklijke Nederlandse Academie van Wetenschappen, 2007) pp. 201-225 Textus versionis praeliminaris
  • Peter Mason, "Americana in the Exoticorum libri decem" in Florike Egmond, Paul Hoftizer, Robert Visser, edd., Carolus Clusius, Towards a Cultural History of a Renaissance Naturalist (Amstelodami: Koninklijke Nederlandse Academie van Wetenschappen, 2007) pp. 201-225 Textus versionis praeliminaris
  • Brian W. Ogilvie, The Science of Describing: Natural History in Renaissance Europe. Chicagine: University of Chicago Press, 2006
Unam legis e paginis de
disserentibus

Le livre des merveilles de Marco Polo-pepper.jpg