Imperia in Asia austro-orientali Europaea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Imperia in Asia meridio-orientali Europaea condiderunt Angli (qui postea in Regno Britanniarum comprehenduntur), Batavi, Franci, Hispani, et primi omnium Lusitani, qui urbem Malaccam (eo tempore praeclarum emporium Indis, Sinis necnon Malaiis) die 24 Augusti 1511 ceperunt. Lusitani Europaeorum omnium longissime in Asia Meridiorientali manserunt, qui anno 1999 gubernationem urbiculae Macau Sinis concederunt.

Annales imperiorum Europaeorum in Asia Meridiorientali[recensere | fontem recensere]

Emporia Lusitanorum et Batavorum anno 1665
  • 1511: Lusitani duce Alphonso de Albuquerque Malaccam ceperunt
  • 1512: Lusitani duce Antonio de Abreu insulas Timor et Banda exploraverunt
  • 1521: Ferdinandus Magellanus Lusitanus pro rege Hispanico insulas quae hodie Philippinae nuncupantur exploravit, ibique necatus est
  • 1521: Franciscus Serrão nauta Lusitanus castra posuit in insula Ambon
  • 1522: Franciscus Serrão castra posuit in insula Ternate et cum rege se adsociavit
  • 1556: Lusitani Dominicani insulam Timor ab hoc anno habitaverunt
  • 1557: Lusitani emporium Macau condiderunt
  • 1571: Hispani duce Michael López de Legazpi in insula Luconia Philippinarum castra iuxta urbem Manilam posuerunt, annisque insequentibus caput novae coloniae ibi statuerunt
  • 1575: Rex Ternatensis Lusitanos a Ternate expulsit; qui in insulam Tidore castra moverunt
  • 1601: Angli in insulis Run et Ai (Banda) castra posuerunt
  • 1603: Angli in urbe Banten emporium condiderunt
  • 1605: Batavi Lusitanos ab insula Ambon expulserunt
  • 1606: Hispani castra Lusitana in insula Ternate ceperunt; usque ad annum 1663 manserunt
  • 1607: Batavi cum regno Ternate se adsociaverunt
  • 1609: Batavi in insulis Banda castra posuerunt
  • 1615: Iesuitae praecipue Francici (inter quos mox Alexander de Rhodes) in urbe Hà Nội habitabant
  • 1619: Batavi duce Iohanne Coen urbem Jakarta ceperunt, ibique caput novae coloniae Indiarum Batavicarum posuerunt
  • 1621: Batavi Anglos et indigenas insularum Run et Ai vel expulserunt vel cruciaverunt
  • 1641: Batavi Lusitanos e Malacca expulserunt
  • 1682: Anglis recedentibus Batavi Banten ceperunt
  • 1685: Angli apud Bengkulu emporium posuerunt
  • 1702: Lusitani regionem Timor Orientale in forma coloniae reducerunt
  • 1786: Angli duce Franciscus Light castra apud Penang posuerunt
  • 1789: Franci duce Pigneau de Behaine pro imperatore Annamitico Gia Long militaverunt
  • 1819: Britanni duce Thomas Stamford Raffles emporium Singapurae posuerunt
  • 1824: Ob foedus Londinii factum Britanni Malaccam, Batavi Bengkulu ceperunt
  • 1826: Britanni duas provincias Birmanicas ceperunt
  • 1828: Ab hoc anno Batavi Novam Guineam Occidentalem gradatim ceperunt
  • 1841: Britanni in insula Hongkong castra posuerunt
  • 1852: Britanni Birmaniam inferiorem ceperunt; ibi urbem Yangon, caput coloniae, condiderunt
  • 1859: Franci urbem Sài Gòn obsederunt et ab hoc anno territoria imperii Annamitici gradatim ceperunt
  • 1867: Franci protectoratum in Cambosiam, usque adhuc regno Siamensi tributum, imposuerunt (duabus provinciis, Battambang et Siem Reap, Siamiae datis)
  • 1873-1885: Franci regionem Annamiticam Tongkin urbemque Hà Nội ceperunt; ibi caput coloniae Indosinae posuerunt
  • 1873-1904: Batavi Regnum Achemense insulae Sumatrae debellaverunt
  • 1874-1887: Britanni protectoratum in regna Malayana quattuor (Perak, Selangor, Negeri Sembilan, Pahang) imposuerunt
  • 1886: Rege eiecto Britanni Birmaniam omnem in formam coloniae reducerunt
  • 1888: Britanni protectoratum in Bruneium imposuerunt
  • 1890-1894: Regna minora Chiangsaen, Kengtung, Kengcheng, Kenghung et Mönglem (in media valle fluminis Mekong iacentes) inter Siam, Birmaniam Britannicam, Laotiam Francicam et Sinas divisa sunt
  • 1893: Franci in regna Laotiana Luang Phrabang, Viangchan, Champasak (usque adhuc regno Siamensi tributa, sed duce Augusto Pavie exploratis) protectoratum hoc anno imposuerunt; annis insequentibus in forma provinciae coniunxerunt
  • 1895: Britanni regna Perak, Selangor, Negeri Sembilan, Pahang in foederationem congesserunt caputque urbem Kuala Lumpur erexerunt
  • 1898: Franci urbem Sinarum Zhànjiāng ceperunt
  • 1946: Britanni societati cuidam mercatoriae gubernium Sabah commiserunt
  • 1898: Hispanis a Americanis ex insulis Philippinis eiectis indignae rem publicam proclamaverunt, malo eventu.
  • 1899: Ultimi milites Hispani ad Hispaniam rediverunt.
  • 1901: Americani ipsi insulas Philippinas in formam coloniae reducerunt
  • 1907: Siamensibus repulsis, Francici provincias Battambang et Siem Reap in Cambosia incluserunt
  • 1909: Siamensibus recedentibus, Britanni protectoratum in regna Malayana quattuor (Kedah, Kelantan, Perlis, Terengganu) imposuerunt
  • 1914: Britanni protectoratum in regno Malayano Johor imposuerunt
  • 1946: Philippinae libertatem ceperunt
  • 1946: Regna Malayana novem una cum Malacca et Penang in dicione Malayana a Britannis inclusa sunt
  • 1946: Charles Vyner Brooke, regulus Sarawak, potestatem Britannis cedit
  • 1946: Francis recedentibus, Sinae Zhànjiāng receperunt
  • 1948: Britannis recedentibus, Birmania libertatem cepit
  • 1949: Batavis eiectis, Indonesia (olim "Indiae Batavicae") libertatem cepit
  • 1953: Cambosia libertatem cepit
  • 1954: Laotia libertatem cepit
  • 1954: Francis eiectis, Vietnamia (olim "Annamia") in duas partes divisa est, quarum civitas septentrionalis Sinis praecipue se adsociavit, civitas meridionalis Americanis
  • 1957: Malaya libertatem cepit
  • 1963: Britannis recedentibus, Singapura, Sarawak, et Sabah cum Malaya in foederationem Malaesiam se iunxerunt
  • 1963: Batavis a Nova Guinea Occidentali recedentibus Indonesiani hanc regionem conquisiverunt
  • 1965: A Malaesia se Singapura separans libertatem cepit
  • 1975: Lusitanis recedentibus Indonesiani Timor Orientale invaserunt
  • 1975: Americanis recedentibus, exercitu meridionali debellato, Vietnamia in unam dicionem se iunxit
  • 1984: Bruneium libertatem cepit
  • 1997: Britannis recedentibus, Sinae Hongkongum receperunt
  • 1999: Lusitanis recedentibus, Sinae Macau receperunt
  • 2002: Timoria Orientalis libertatem cepit


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.