Christophorus Acosta

E Vicipaedia
(Redirectum de Christophorus a Costa)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Christophorus Acosta
Res apud Vicidata repertae:
Christophorus Acosta: imago
Nativitas: 1515; Tingis
Obitus: 1594; Huelva
Patria: Portugallia, Hispania

Officium

Munus: botanista, medicus

Christophorus Acosta sive a Costa (Lusitane Cristóvão da Costa; Hispanice Cristóbal Acosta; natus inter annos fere 1515 et 1525; mortuus 1594) fuit medicus et botanicus Lusitanus.

Neque annum neque locum nativitatis pro certo habemus. Natus est in Africa si vere se Christoval Accosta Africano descripsit. Nonnulli, Nicolaum Antonium secuti,[1] eum Tingi seu Septae in Maroco, eo tempore coloniis Portugallensibus,[2] alii in insulis Promontorii Viridis[3] aut Mozambici natum esse asseverant. Proponitur parentes eius Iudaeos conversos fuisse atque propter hanc rem e paeninsula Ibericam anno fere 1497 effugisse.

Christophorus Acosta anno circiter 1550 in exercitu Portugallensi in India militabat, Ludovicum de Ataide secutus, ibique Garciam ab Orta medicum botanicumque cognovit. Ipse postea medicinam studuit, fortasse apud Salmanticenses, sed hoc incertum manet. Anno 1568 cum eodem Ludovico de Ataide, nuper vicerege creato, Indiam rursus petivit. Ibi medicus meruit hortumque botanicum creavit apud nosocomium regium Cochinense. Illis annis inquisitiones multas de plantis medicinisque simplicibus Orientalibus perfecit.

Ab anno 1576 usque ad 1587 Burgis in Hispania habitans medicus chirurgusque municipalis meruit. Ibi anno 1578 Hispanice librum Tractado delas drogas y medicinas de las Indias orientales ("Historia pharmacorum medicamentorumque Indiarum Orientalium") divulgavit. Nonnulla capitula huius operis e libro a Garcia ab Orta Lusitane scripto Colóquios dos simples e drogas da India hausit, sicut ipse confessus est. Multa ex ambobus libris Latine vertit Carolus Clusius et in ultimo suo opere Exoticorum libri decem anni 1605 inclusit.

Crater lunaris Acosta nomen fert Christophori Acostae.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1578 : Tractado delas drogas y medicinas de las Indias orientales
  • 1592 : Tratado en contra y pro de la vida solitaria. Con otros dos tratados uno de la Religión y Religioso, otro contra los hombres que mal viven. Venetiis: presso Giacomo Corneti
  • 1592 : Tratado en loor de las mugeres, y de la castidad, honestidad, constancia, silencio y justicia. Venetiis: presso Giacomo Corneti

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Tingi forte aut Septae Lusitanorum coloniis": #Antonius (1672)
  2. E.g. #Barona Vilar
  3. "Bõa Ventura, Santo Antão, Cape Verde Islands, ca. 1525": #Guerra (1970)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Christophorus da Costa" in Nicolaus Antonius[en], Bibliotheca Hispana sive Hispanorum vol. 1 (1672) p. 185
  • Josep Lluís Barona Vilar, "Cristóbal Acosta" in DB~e apud Real Academia de la Historia (fons principalis biographiae nostrae)
  • P. D. Gaitonde, Portuguese Pioneers in India: Spotlight on Medicine. Bombayae: Popular Books, 1983. ISBN 0-86132-025-5
  • Francisco Guerra, "Acosta, Cristóbal" in Dictionary of Scientific Biography (Novi Eboraci: Scribner, 1970. ISBN 0-684-10114-9) vol. 1 pp. 47-48
  • Francisco Guerra, "La política imperial sobre las drogas de las Indias" in Revista de Indias vol. 103/104 (1966), pp. 31-58
  • R. de M. Leyra, Cristôbao da Costa, médico hispano-português: revisâo da sua naturalidade, da sua época e sua formaçao salmantina. Matriti: Colegio Heráldico de España y de las Indias, 1995
  • J. M. López Piñero, "Acosta, Cristóbal" in J. M. López Piñero et al., Diccionario Histórico de la Ciencia Moderna en España, vol. 1 (Barcinone: Península, 1983) pp. 21-22
  • J. Olmedilla Puig, Estudio histórico de la vida y escritos del sabio médico, botánico y escritor del siglo xvi Cristóbal Acosta. Matriti: Hijos de M. G. Hernández, 1899
  • U. G. Paoli, "Cristóbal Acosta e le sue opere" in Archeion vol. 19 (1937), pp. 317-346

Nexus externi[recensere | fontem recensere]