Eugenius Prigožin

E Vicipaedia
Wikidata Eugenius Prigožin
Res apud Vicidata repertae:
Eugenius Prigožin: imago
Eugenius Prigožin: imago
Nativitas: 1 Iunii 1961; Petropolis
Obitus: 23 Augusti 2023; Kuzhenkino
Patria: Unio Sovietica, Russia

Familia

Genitores: ; Violetta Prigozhina
Coniunx: Lyubov Prigozhina
Proles: Polina Prigozhina, Pavel Prigozhin, Veronika Prigozhina

Memoria

Sepultura: Porokhovskoye Cemetery

Eugenius Victoris f. Prigožin, litteris Cyrillicis Евгений Викторович Пригожин (die 1 Iunii 1961 natus; interfectus die 23 Augusti 2023 in regione Tueriensi), novem fere annos ob furta incarceratus, deinde coquus, fuit negotiator duxque mercennariorum Russus. Milites gregis Wagner, quibus praefuit, magna parte ex incarceratis Russis congeruntur: in Africa Syriaque iam diu pugnaverant; recenter incursionem Russicam in Ucrainam adiuvabant.

Vladimirus Putin Georgium Bush ad popinam natantem New Island die 25 Maii 2002 conducit

Leninopoli (hodie Petropoli) natus est. E carcere anno 1990 absolutus, cum matre et patre pastilla botello farta in mercatu saepti Apraksin(ru) urbis nativae venditare incepit. Societatem mercatoriam cibos praecoctos venditantem, nomine Anglorussico Конкорд Кейтеринг ("Obsonatio Concordiae") anno 1996 condidit. Eodem fere tempore popinas gerere coepit,[1] quarum primam eodem anno condidit, nomine Старая Таможня ("Doana vetus"), ubi ostentatrices nudae se monstrabant.[2] Alteram lautissimam in Viatca flumine natantem nomine Anglico New Island ("Insula nova") anno vel 1997 vel 1998 creavit: ibi ipse Vladimiro Putin Iacoboque Chirac mense Iulio 2001, Georgio W. Bush Putinque[3] die 25 Maii 2002 cenam intulit;[4] ibi Putin diem natalem suam autumno 2003 celebravit.[5] Prigožin ab his annis шеф-повар Путина[6] (Putini archimagirus) nuncupatus est.

Vladimirus Putin Georgiusque Bush cum mulieribus, adstante Eugenio Prigožin, in popina natante New Island die 25 Maii 2002 cenant
Conductore Eugenio Prigožin (ad dextram partem) Vladimirus Putin ergasterium Конкорд Кейтеринг ("Obsonatio Concordiae") anno 2009 visitat

Ex his concursibus cum Putin societas Concordiae magnopere floruit. Epula Foro Oeconomico Internationali Petropolitano(en) quotannis praebebat, ducibus gubernatoribusque et ministris civitatum plurimorum congressis. Cena inauguralis Demetrii Medvedev Russiae praeside mense Maio 2008 intulit.[7] Convivium apud Museum Solitarium Petropolitanum anno 2003 ornavit ubi Carolus Walliae princeps receptus est.[8] Ab anno 2012 prandia cenasque apud scholas Moscuenses, ab anno insequenti apud copias militares Russiae fere omnes parabat,[9] aliis obsonatoribus ex hoc munere subito eiectis;[10] sed anno 2013 requisitio ciborum militarium apud tales societates abrupta est, imperante Sergio Šoigu ministro munitionis.[11]

Coemeterium gregis Wagner Tumeni in urbe Siberiae

Quibus emolumentis divitissimus factus, Prigožin ipse luxu fruebat, sed et exercitum mercennariorum, "Grex Wagner" (ЧВК «Вагнер»), dirigere suscepit (duce militari fortasse Demetrio Utkin).[12] Seipsum die 1 Maii 2014 condidisse praetendit.[13] Hic grex recentius magna parte ex incarceratis Russis componitur qui, post sex menses servitii militaris, absolutionem poenae nancisci solent. Quamquam instrumenta bellica per ministerium munitionis Russicum accipit pecuniisque societatis Concordiae suppeditatur, grex Wagner a regimine Russico separatur. Ab eodem fere anno in pluribus regionibus contra inimicos Russiae modo secreto et militari agit, videlicet Ucraina orientali (anno 2014 iterumque ab 2022), Syria, Sudania, Africa Media, Libya, Malia, Venetiola.

Praesidium Procurationis inquisitionum interretialium(ru) Petropoli in urbe

Ex eisdem pecuniis anno fere 2016 Procurationem inquisitionum interretialium(ru) in urbe nativa condidit direxitque[14] ut in civitatibus Russiae aemulis vel inimicis res dubiae falsaeque per media socialia divulgentur atque tali confusione regimina debiliora per comitias eligantur.

Duce Prigožin mercenarii gregis Wagner contra exercitum Russicum die 23 Iunii 2023 repugnaverunt demissionemque Sergii Šoigu postulaverunt. Praesidium militare Rostoviae ad Tanaim, unde incursionem in Ucrainam dirigebatur, sine proelio ceperunt expeditionemque Moscuam versus ad revendicationes (fortasse apud Putin) persequendas rapidissime susceperunt; contrarios aëre minantes interfecerunt. Putin a Moscua refugisse censetur. Alexandro Lukašenko praeside Rutheniae Albae (amborum amico) paciscante, Prigožin secessum expeditionis Moscuensis redditionemque Rostoviae decrevisse dicitur.[15] Exsilium Minsci in Ruthenia Alba petivit,[16] unde in Petropolim Moscuamque nonnumquam, facie dissimulata, per aëroplanum suum redit.[17] Ille tribunique militares ibi cum Vladimiro Putin collocutus est.[18] Mercennariis in Africa militantibus etiam post exsilium praeesse nuntiabatur.[19] Mox autem ille et Demetrius Utkin cum sociis dum per Russiam iter faciebant aëroplano displodente interfecti sunt.[20][12]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "ЕВГЕНИЙ ПРИГОЖИН: `КЕЙТЕРИНГ ОТ КУТЮР? ЭТО ПРОСТО`
  2. Walker et Sauer (2023)
  3. The presidents’ menu consisted of foie gras and gingerbread, served with prunes and caramel made of aged port wine, caviar on ice, grilled beef fillet with black truffles, served with fresh morels and baby carrots, cooked in a broth of mountain ash: Tsukerman (2016)
  4. Insuper Boris Ieltsin, insuper Alberto II Monoecensi? On this boat they served President Yeltsin and Prince Albert II of Monaco for whom Prigozhin personally cooked dumplings stuffed with vodka and a sorbet of yellow tomatoes: Tsukerman (2016)
  5. Seddon (2018)
  6. Dzen (2023), vide titulum. Anglice fontibus pluribus Putin's chef
  7. Zhegulev (2016)
  8. Walker et Sauer (2023)
  9. "92%": Tsukerman (2016)
  10. Harding (2020) cap. 8
  11. Zhegulev (2016)
  12. 12.0 12.1 De Utkin, eodem casu mortuo ut videtur quo Prigožin, vide Helen Livingstone, "Who was Dmitry Utkin? What we know about Wagner commander onboard plane in fatal crash" in The Guardian (24 Augusti 2023)
  13. Wilhelmine Preussen, "Russian oligarch Yevgeny Prigozhin admits he created the mercenary Wagner Group" (26 Septembris 2022) apud Politico
  14. Mick Krever, Anna Chernova, "Wagner chief admits to founding Russian troll farm sanctioned for meddling in US elections" (14 Februarii 2023) apud CNN
  15. Chas Danner, "How Much Damage Did Prigozhin’s Mutiny Do to Putin? Updates" apud Intelligencer (24/25 Iunii 2023); Luke Harding, "The Wagner uprising: 24 hours that shook Russia" in The Guardian (25 Iunii 2023); Diana Magnay, "Sergei Shoigu and Yevgeny Prigozhin's whereabouts unclear in absence of any clear direction from Vladimir Putin" (26 Iunii 2023) apud Sky News
  16. Andrew Roth, "Yevgeny Prigozhin says he did not want to overthrow Putin" in The Guardian (26 Iunii 2023)
  17. Nelly Didelot et al., "Après deux semaines de flou, Evgueni Prigojine se trouve à Moscou" in Libération (7 Iulii 2023) (situs venalis)
  18. Pjotr Sauer, "Wagner boss met Vladimir Putin five days after mutiny, Kremlin says" in The Guardian (10 Iulii 2023); Andrew Roth, Pjotr Sauer, "Putin says he tried but failed to oust Prigozhin after Wagner mutiny" in The Guardian (14 Iulii 2023)
  19. Pjotr Sauer, "Wagner making ‘Africa even more free’, says Prigozhin in first post-rebellion video" in The Guardian (22 Augusti 2023)
  20. "Flugzeugcrash: Prigoschin auf Passagierliste" apud ORF.at (23 Augusti 2023); Steele (2023)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]