Demetrius Medvedev

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Demetrius Medvedev
Res apud Vicidata repertae:
Demetrius Medvedev: imago
Demetrius Medvedev: imago
Demetrius Medvedev: subscriptio
Demetrius Medvedev: subscriptio
Nativitas: 14 Septembris 1965; Petropolis
Patria: Russia

Familia

Genitores: Anatoly Medvedev; Yulia Medvedeva
Coniunx: Svetlana Medvedeva
Proles: Ilya Medvedev
Demetrius Medvedev

Demetrius Anatolii filius Medvedev (Russice: Дмитрий Анатольевич Медведев, tr. Dmitrij Anatol’evič Medvedev; natus 14 Septembris 1965) est rerum politicarum peritus Russicus, praeses Foederationis Russicae annis 20082012, praeses concilii ministrorum (primus minister) Russiae annis ab 2012 ad 2020, vicarius praesidis Consilii Securitatis Russiae ab anno 2020.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Demetrius Medvedev natus est die 14 Septembris anni 1965, Leninopoli in urbe (quae nunc Petropolis vocatur), in familia professoris. Alumnus est facultatis iuridicae Universitatis Publicae Leninopolitanae, ubi annis 19881999 docuit. Annis 19901995 in administratione Petropolitana laborabat (ibi praefectus eius fuit Vladimirus Putin).

Anno 1999 Moscuam migravit. Annis 20002005 in administratione praesidis Foederationis Russicae laborabat. Ab die 14 Novembris anni 2005 ad diem 7 Maii anni 2008 erat vicarius ministri primarii. Die 10 Decembris anni 2007 Medvedev a factione Russia Unita («Единая Россия», Edinaja Rossija) propositus est sicut candidatus pro officio praesidis Russiae. Etiam "Russorum praesidens Vladimirus Putin a successore a se designato Demetrio Medvedev rector supremus futurus esse dicitur" [1]. In electionibus ad praesidem Foederationis Russicae, quae die 2 Martii anni 2008 acciderunt, Medvedev plus 70,28% votorum accepit. Die 7 Maii anno illo ut praeses Russiae inauguratus, officium illud ad diem 7 Maii anni 2012 tenuit. Die postero praese ministrorum successor Vladimiri Putin nominatus est. Die 26 Maii anni 2012 electus est praeses factionis Russiae Unitae(ru), nonnullos dies ante socius eius factus. Cum Putin post victoriam suam in electionibus praesidis novis die 7 Maii 2018 denuo praeses Russiae inauguratus est, Medvedev iterum ab eo candidatus ad officium praesidis concilii ministrorum Russici propositus est, die sequenti (8 Maii) a maioritate legatorum parlamenti Russici sustinetus. Die 15 Ianuarii 2020 a hoc munere se abdicavit. Die sequente officium vicarii praesidis Consilii Securitatis Russiae obtinuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Demetrium Medvedev spectant.
Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Consilium ministrorum Russicum Demetrii Medvedev 2012–2018

Michael Abyzov • Sergius Donskoj • Arcadius Dvorkovič • Nicolaus Fëdorov • Alexander Galuška • Helga Golodec • Alexander Chloponin • Vladimirus Kolokol'cev • Alexander Konovalov • Demetrius Kozak • Leo Kuznecov • Sergius Lavrov • Demetrius Livanov • Dionysius Manturov • Vladimirus Medinskij • Demetrius Medvedev • Michael Men' • Vitalis Mutko • Nicolaus Nikiforov • Alexander Novak • Sergius Prichod'ko • Vladimirus Puškov • Demetrius Rogozin • Helgus Savel'ev • Antonius Siluanov • Veronica Skvorcova • Sergius Šojgu • Maximus Sokolov • Inguarus Šuvalov • Maximus Topilin • Georgius Trutnev • Alexius Uljukaev
Михаил Абызов • Александр Галушка • Ольга Голодец • Аркадий Дворкович • Сергей Донской • Владимир Колокольцев • Александр Коновалов • Дмитрий Козак • Лев Кузнецов • Сергей Лавров • Дмитрий Ливанов • Денис Мантуров • Владимир Мединский • Дмитрий Медведев • Михаил Мень • Виталий Мутко • Николай Никифоров • Александр Новак • Сергей Приходько • Владимир Пучков • Дмитрий Рогозин • Олег Савельев • Антон Силуанов • Вероника Скворцова • Максим Соколов • Максим Топилин • Юрий Трутнев • Алексей Улюкаев • Николай Фёдоров • Александр Хлопонин • Сергей Шойгу • Игорь Шувалов

Consilium ministrorum Russicum Demetrii Medvedev 2018–2020

Maximus Akimov • Georgius Borisov • Sergius Čebotarëv • Constantinus Čujčenko • Eugenius Dietrich • Tatiana Golikova • Helga Golodec • Alexius Gordeev • Vladimirus Jakušev • Demetrius Kobylkin • Paulus Kolobkov • Vladimirus Kolokol'cev • Alexander Konovalov • Michael Kotjukov • Demetrius Kozak • Alexander Kozlov • Sergius Lavrov • Dionysius Manturov • Vladimirus Medinskij • Demetrius Medvedev • Vitalis Mutko • Alexander Novak • Constantinus Noskov • Maximus Oreškin • Demetrius Patrušev • Antonius Siluanov • Veronica Skvorcova • Sergius Šojgu • Maximus Topilin • Georgius Trutnev • Helga Vasil'eva • Eugenius Ziničev
Максим Акимов • Юрий Борисов • Ольга Васильева • Татьяна Голикова • Ольга Голодец • Алексей Гордеев • Евгений Дитрих • Евгений Зиничев • Дмитрий Козак • Дмитрий Кобылкин • Александр Козлов • Павел Колобков • Владимир Колокольцев • Александр Коновалов • Михаил Котюков • Сергей Лавров • Денис Мантуров • Владимир Мединский • Дмитрий Медведев • Виталий Мутко • Александр Новак • Константин Носков • Максим Орешкин • Дмитрий Патрушев • Антон Силуанов • Вероника Скворцова • Максим Топилин • Юрий Трутнев • Сергей Чеботарёв • Константин Чуйченко • Сергей Шойгу • Владимир Якушев