Latinitas nondum censa

Tumenum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Тюмень
Vexillum Tumeni Insigne Tumeni
Vexillum Insigne


Nomina Latina alia

Tumen,[1] Tumenium[2]

Res politicae
Natio Russia
Condita 1586
Res geographicae
Numerus incolarum 2015
 - Spissitudo
697 037
997,93 incolae/km²
Coordinata 57° 09′ 00″ Sept., 65° 32′ 00″ Ort.
Altitudo 102 m
Situs interretialis: http://www.tyumen-city.ru/

Tumenum[3] (Russice: Тюмень, tr. Tjumen’) est urbs Russiae, metropolis regionis Tumenensis. Plus quam 697 milia incolarum habet. Urbs sita est in Siberia occidentali ad flumen nomine Tura, quod est accola fluvii Tobol.

Tumen est valens transportationis (portum, stationem ferriviariam et duos aeroportus habens), industriae, scientiae, et culturae sedes.

Arx Tumenensis condita est anno 1586 prope priscum castellum Tartarorum, et facta est prima Russorum urbs in Siberia. De origine nominis Tumen, opiniones variae exsistunt: e.g., e legendis Tartaricis, urbs vocata est ex verbo tumen, quod in lingua Tartarica 'decies milia' significat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tumenum spectant.