Boris Ieltsin

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Boris Ieltsin
Res apud Vicidata repertae:
Boris Ieltsin: imago
Boris Ieltsin: imago
Boris Ieltsin: subscriptio
Boris Ieltsin: subscriptio
Nativitas: 1 Februarii 1931; Butka
Obitus: 23 Aprilis 2007; Moscua
Patria: Unio Sovietica, Russia

Familia

Genitores: Nikolai Ignatievich Yeltsin; Claudia Vasilievna Jeltsina
Coniunx: Naina Yeltsina
Proles: Tatyana Yumasheva, Elena Yeltsina

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Boris Nicolai filius Ieltsin (Russice: Борис Николаевич Ельцин, tr. Boris Nikolaevič El'cin seu Boris Nikolajevič Jel'cin; 1 Februarii 193123 Aprilis 2007) fuit politicus Sovieticus et Russicus, primus Praeses Foederationis Russicae (quod munus ab anno 1991 ad annum 1999 administravit).

Biographia[recensere | fontem recensere]

Boris Ieltsin natus est die 1 Februarii 1931 in vico Butka (tunc regionis Uralicae et nunc regionis Sverdlovskensis). Nicolaus pater fuit structor; Claudia mater, sarcinatrix.

Anno 1935, Ieltsin cum familia in urbem Berezniki (nunc ad territorium Permicum pertinentem) movit, ibi studuit. Anno 1950, Ieltsin facultatis structoriae Instituti Polytechnici Uralici (in urbe, quae tunc Sverdlovsk dicebatur et nunc Catharinopolis vocatur) studens factus est. Expletis studiis in illa institutione (anno 1955), structor ad annum 1968 laboravit.

Anno 1961, Ieltsin Factionis Communisticae Unionis Sovieticae sodalis factus est, annis ab 1968 ad 1988 officia cum factione illa connecta administravit. Annis 19761985 princeps (i.e. praefectus) Comitatus Regionalis Sverdlovskensis, annis 19811990 sodalis Comitatus Medii, annis 19851987 praefectus Comitatus Urbani Moscuensis factionis illius fuit. Ab anno 1987, Ieltsin conflixit contra alios duces Factionis Communisticae (quorum princeps in comitatu medio Michael Gorbačëv erat, qui anno 1991 Praeses Unionis Sovieticae factus est). Anno 1990 Ieltsin factionis communistae esse sodalis cessavit (et dein eius activitatem prohibuit).

Ieltsin, anno 1989 Consilii (Sovieti) Supremi Russicae Sovieticae Foederativae Rei Publicae, annis 19901991 Consilii illius sodalis electus est.

Die 10 Iulii 1991 praeses Russiae factus est. Mense Decembri 1991 cum Ucrainae et Rutheniae Albae Praesidibus Unionis Sovieticae dissolutionem et Independentium Civitatum Foederationis procreationem subscripsit.

Etiam minister primus annis 1991-1992 et inceptor correctionum oeconomicarum politicarumque in Russia fuit. Mense Octobri 1991 Boris Ieltsin transformationis oeconomicae mercatus consilium proposuit. Ab anno 1992 Praeses privatis proprietates publicas exiguo nummo obtulit. Decreto, quod Ieltsin mense Septembri 1993 edidit, et bellicis tormentis Consilium Supremum exstrusum est, postquam certamen inter Praesidem et Consilii Supremi sodales incendit. Die 3 Octobris Ieltsin vi militum seditionem Communistarum reprimi iussit. Post victoriam Ieltsin Russiae novam Constitutionem (a populo mense Decembri 1993 acceptam) promulgavit. Aliud certamen in administrationis eius temporibus primum bellum in Tsetsenia fuit (annis 19941996). Anno 1996, Boris Ieltsin bis Russiae Praeses electus est. Die 31 Decembris 1999, se magistratu abdicavit, postquam Russiae primum ministrum Vladimirum Putin creavit.

In Russia ieltsiniana "distantiae oeconomicae" inter varios populi ordines auxerunt.

Boris Ieltsin Moscuae, morbi cordis causa, die 23 Aprilis 2007 mortuus est.

Antecessor:
Praeses Russiae
1991–1999
Successor:
Vladimirus Putin

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Ieltsin, Boris – biographia e Lentapaedia (Russice)
  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Суханов Л. Три года с Ельциным. Записки первого помощника. Moscuae, 1992.
  • Ельцин — Хасбулатов. Единство, компромисс, борьба. Moscuae, 1994.
  • Коржаков А. В. Борис Ельцин: от рассвета до заката. Moscuae, 1997. ISBN 5-88589-039-0
  • Шевцова Л. Ф. Режим Бориса Ельцина.Moscuae, 1999.
  • Млечин Л. М. Формула власти. От Ельцина к Путину. Moscuae, 2000.
  • Эпоха Ельцина. Очерки политической истории. Moscuae, 2001.
  • Докторов Б. З., Ослон А. А., Петренко Е. С. Эпоха Ельцина: мнения россиян. Социологические очерки. Moscuae, 2002.
  • Воронин Ю. М. Стреноженная Россия. Политико-экономический портрет ельцинизма. Moscuae, 2003. ISBN 5-250-01871-8
  • Сушков А. В., Разинков С. Л. Руководители Свердловской области: первые секретари обкома ВКП(б)—КПСС и председатели облисполкома. 1934—1991: биографический справочник. Catharinopoli, 2003. ISBN 5-7851-0455-5
  • Коржаков А. В. Борис Ельцин: от рассвета до заката. Послесловие. Moscuae, 2004. ISBN 5-89935-063-6
  • Хинштейн А. Е. Ельцин. Кремль. История болезни. 2007.
  • Млечин Л. М. Борис Ельцин. Послесловие. 2007.
  • Кузнецов А. Камера для Президента: Маленькие демократические истории Кремля ельцинской эпохи. 2007. ISBN 5-9713-5700-X
  • Кривопуск Ю. А. «У мечты должны быть крылья». Эпоха Ельцина глазами простых людей. Moscuae, 2011. ISBN 978-5-91039-030-4
  • Попцов О. М. Тевожные сны царя Бориса. Moscuae, 2011. ISBN 978-5-4320-0021-7
  • Черняк А. Кремль 90-х: Жертвы и фавориты Бориса Ельцина. Moscuae, 2011. ISBN 978-5-9265-0701-7
  • Коржаков А. В. Ближний круг «царя Бориса». Moscuae, 2012. ISBN 978-5-4444-0052-4
  • Лигачёв Е. К. Борис был не прав. Moscuae, 2012. ISBN 978-5-4438-0089-9

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Boris Ieltsin spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon