Lucas de Hildebrandt

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Johann Lucas von Hildebrandt, architectus Austriacus temporis Baroci inclutissimus in imagine Cracoviae sarta

Ioannes Lucas de Hildebrandt (natus die 14 Novembris 1668 Vindobonae, mortuus ibidem die 16 Novembris 1745) architectus Austriacus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Hildebrandt eruditionem structoriam in Italia est adeptus ubi discipulus Caroli Fontana Romani factus est. Vindobonam circa annum 1690 reversus proclamatus est anno 1698 consiliarius imperialis, anno autem 1701 ingeniarius aulicus. Opus eius primum eminens fuit Palatium Kinsky erectum ad aream Vindobonensem Freiung annis inter 1710 et 1713. Eodem tempore aedificia varia Iuvavi confecit ut Castellum Mirabell. Anno 1712 sarcophagum splendidum imperatoris Iosephi I officinis commendavit.

Opus magnum eius tamen est Castellum Belvedere Vindobonae mandato Eugenio Francisco principe Sabaudiensi. Burgum hunc duas in partes divisum esse constat: pars inferior cum aedibus oeconomicis annis inter 1693 et 1716 exarata est cum burgus superior horticus anno 1724 solum confectus sit. Ibi annis inter 1776 et 1891 quoque pinacotheca imperialis inerat. Ex anno 1898 velut residentia archiduci Francisco Ferdinando serviebat, postquam Aemilius de Förster cuncta aliter disposuit.

Abbatia Gottwicensi flammis demolita Hildebrandt ichnographias rebus reconstruendis fecit, quas partim solummodo sequendas esse responsales censebant.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Exemplis Italicis potius neglectis Hildebrandt arti structoriae Barocae in terris Europae centralis habitum proprium dedit ornamentis multis atque decorationibus plasticis semper affabre exactis.

Vindobonae, Castellum Belvedere superius, quod dicitur, erectum a Luca de Hildebrandt architecto

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Moritz Dreger: Über Johann Lucas von Hildebrandt. Apud: Kunst und Kunsthandwerk. Vol 10, Vindobonae 1907, p. 295–297.
  • Bruno Grimschitz: Joh. Lucas von Hildebrandts künstlerische Entwicklung bis zum Jahre 1725. Vindobonae 1922. * Bruno Grimschitz: Zwei Entwürfe von Johann Lucas von Hildebrandt für das Wiener Belvedere. Apud: Belvedere. Vol 7, Vindobonae 1925, p. 133–135.
  • Franz Wilhelm: Johann Lucas von Hildebrandt. Seine Persönlichkeit und das Verhältnis zu seinen Bauherren. Apud: Mitteilungen des Vereines für die Geschichte der Stadt Wien. Vol 8, Vindobonae 1928, p. 59–73.
  • Bruno Grimschitz: Johann Lucas von Hildebrandts Kirchenbauten. Apud: Wiener Jahrbuch für Kunstgeschichte. Vol 6, Vindobonae 1929, p. 205–301
  • Bruno Grimschitz: Johann Lucas von Hildebrandt. Vindobonae 1932.
  • Bruno Grimschitz: Johann Lucas von Hildebrandt. Vindobonae et Monaci 1959.
  • Manfred Leithe-Jasper: Das Gartenpalais Czernin auf der Wieden – Ein Frühwerk Johann Lucas von Hildebrandts? Apud: Burgen und Schlösser in Österreich. Vol 2, Vindobonae 1966, p. 12–19.
  • Manfred Leithe-Jasper: Das Palais Corbelli-Schoeller. Versuch einer Darstellung seiner Stellung innerhalb der Palastarchitektur des Wiener Hochbarock und seiner Zuschreibung an Johann Lucas von Hildebrandt. Apud: Burgen und Schlösser in Österreich. Vol 3, Vindobonae 1967, p. 15–25.
  • Manfred Koller: Der unbekannte Künstlerkreis von Johann Lucas Hildebrandts Frühwerk. Apud: Alte und moderne Kunst. Vol 18/130–131, Vindobonae 1973, p. 29–37.
  • Wilhelm Georg Rizzi: Johann Lucas von Hildebrandt. Ergänzende Forschungen zu seinem Werk. Vindobonae (diss.) 1975.
  • Wilhelm Georg Rizzi: Die Kuppelkirchenbauten Johann Lucas von Hildebrandts. Apud: Wiener Jahrbuch für Kunstgeschichte. Vol 29, Vindobonae/Coloniae Agrippinae/Graecii 1976, p. 121–155
  • Wilhelm Georg Rizzi: Zu Johann Lucas von Hildebrandts Tätigkeit auf den niederösterreichischen Schlössern des Reichsvizekanzlers Schönborn. Apud: Alte und moderne Kunst. Vol 21, Vindobonae 1976, p. 10–21.
  • Beverly F. Heisner: Johann Lucas von Hildebrandt’s Mansfeld-Fondi Garden Palace and the Mannerist Villa Giulia. Apud: Akten des XXV. Internationalen Kongresses für Kunstgeschichte. Vindobonae, 4.–10.9.1983, ediderunt Hermann Fillitz, Martina Pippal, Vindobonae/Coloniae Agrippinae/Graecii 1986, Vol 7 [Wien und das europäische Barock], p. 51–54.
  • Günther G. Bauer: Divae Virgini Sine Labe Conceptae. Das Modell der Immakulata-Säule nach dem verschollenen Entwurf des Lucas von Hildebrandt im Salzburger Museum Carolino Augusteum [folium plicatile] Das Kunstwerk des Monats, Salzburger Museum Carolino Augusteum, Iuvavi 1988.
  • Ulrich Fürst: St. Laurentius in Gabel und die Piaristenkirche in Wien. Zwei kurvierte Kirchenbauten des Johann Lucas von Hildebrandt. Monaci 1991.
  • Vincent Mayr: Beobachtungen an Johann Lucas von Hildebrandts Gartenpavillon in Obersiebenbrunn. Apud: Die Gartenkunst 4 (2/1992), p. 232–235.
  • Ulrich Fürst: Die lebendige und sichtbare Histori. Programmatische Themen in der Sakralarchitektur des Barock (Fischer von Erlach, Hildebrandt, Santini). Ratisbonae 2002.
  • Peter Heinrich Jahn: Johann Lucas von Hildebrandt (1668–1745). Sakralarchitektur für Kaiserhaus und Adel. Planungsgeschichtliche und projektanalytische Studien zur Peters- und Piaristenkirche in Wien sowie dem Loreto-Heiligtum in Rumburg Petersbeg 2011.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 9. Lipsiae 1907, p. 323 quae relegi possunt hic in interreti.

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucam de Hildebrandt spectant.