Roman numeral 10000 CC DD.svg

Dromaius novaehollandiae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Emu in the wild-1+ (2153629669).jpg

Classis : Aves 
Infraclassis : Palaeognathae 
Ordo : Casuariiformes 
Familia : Casuariidae 
Genus : Dromaius 
Species : Dromaius novaehollandiae 
   
Palaeontologia
Miocaenum medium– present
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

Miocaeno–praesens[1]
Conservationis status
Subdivisiones: Subspecies
*D. n. novaehollandiae (Latham, 1790)[3]
Territorium
Dromaius novaehollandiae map distribution 2.svg
Dromaius novaehollandiae in regionibus rubris pallidis habitat.

Dromaius novaehollandiae altitudine est secunda a maxima avis exstans, post Struthionem camelum, suam cognatam inter Palaeognathas. Endemicus est in Australia, ubi maxima avis indigena sola generis Dromaii species exstans est. Sua distributio geographica plurimum Australiae continentalis comprehendit, sed subspecies Tasmaniana et subspecies Kangaroo Insulae et King Insulae exstinctae factae sunt post Europaeam Australiae deductionem anno 1788. Avis satis communis est, ut species vigens ab International Union for Conservation of Nature appelletur.

Dromaiis novaehollandiae, avibus sine volatu, sunt pennae permolles et fuscae, collis cruribus longis, et altitudinem 1.9 metrorum attingere possunt. Magna spatia transire possunt, et si opus est, usque ad 50 chiliometra horalia currere possunt. Variis plantis insectisque pascuntur, sed nonnullas hebdomades sine victu sueprtvivere possunt. Aquam raro bibunt, sed ex occasione copiosas summas consumunt.

Nascuntur Maii Iuniique mensibus, et feminae saepe inter se pro maribus pugnant. Feminae coire nonnullosque greges ovorum bis vel ter quoque anno possunt. Mares autem ova incubant, cum haud comedant et bibant. Pulli se post octo hebdomades ex ovis excludunt, et a patribus aluntur. Magnitudinem plenam post sex menses attingunt, sed cum maioribus manere possunt usque ad proximum annum nascendi.

Dromaius novaehollandiae est icon culturae Auatralianae, quae in armis heraldicis variisque nummis Australiae apparet. Avis praeterea est magna mythologiae indigenarum Australianorum proprietas, fabulis, carminibus, saltationibusque picta.

Systematica[recensere | fontem recensere]

Sceletus Dromaii novaehollandiae.
Comparatio magnitudinis hominis, Dromaii novaehollandiae continentalis, et exstinctae King Insulae subspecies (dextra).
Dromaius novaehollandiae in nota postalica Australiae anno 1942 primum vendita.

Dromaius novaehollandiae diu cum Casuariidis digerebatur, parte ordinis Struthioniformium.[5] Nova autem classificatio anno 2014 a Mitchell et al. proposita est, in enodatione DNA mitochondrialis condita. Quae classificatio Casuariidis suum ordinem Casuariformes dat,[6] et solum Casuariios in familiae Casuariidarum digerit, Dromaios novaehollandiae in suam familiam, Dromaiidas, digerens. Cladogramma infra exhibitum ex eorum opere venit.[7]

Recens paleognathae  





Aepyornithidae



Apterygidae





Dromaiidae



Casuariidae






Dinornithiformes



Tinamidae





Rheidae




Struthionidae



Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Patterson, C.; Rich, Patricia Vickers (1987). "The fossil history of the emus, Dromaius (Aves: Dromaiinae)". Records of the South Australian Museum 21: 85–117 .
  2. IUCN (vide situs scientificos).
  3. 3.0 3.1 Brands, Sheila (14 Augusti 2008). "Systema Naturae 2000 / Classification, Dromaius novaehollandiae". Project: The Taxonomicon .
  4. "Names List for Dromaius novaehollandiae (Latham, 1790)". Department of the Environment, Water, Heritage and the Arts .
  5. Christidis, Les; Boles, Walter (2008). Systematics and Taxonomy of Australian Birds. Csiro Publishing. p. 57. ISBN 978-0-643-06511-6 .
  6. Tudge, Colin (2009). The Bird: A Natural History of Who Birds Are, Where They Came From, and How They Live. Random House Digital. p. 116. ISBN 978-0-307-34204-1 .
  7. Mitchell, K.J.; Llamas, B.; Soubrier, J.; Rawlence, N.J.; Worthy, T.H.; Wood, J.; Lee, M.S.Y.; Cooper, A. (2014). "Ancient DNA reveals elephant birds and kiwi are sister taxa and clarifies ratite bird evolution". Science 344 (6186): 898–900 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Davies, S. J. J. F. 2003. "Emus." In Grzimek's Animal Life Encyclopedia: 8 Birds I: Tinamous and Ratites to Hoatzins, ed. secunda, ed Michael Hutchins, 83–87. Farmington Hills Michiganiae: Gale Group. ISBN 978-0-7876-5784-0.
  • Eastman, Maxine.1969. The Life of the Emu. Londinii et Sydneii: Angus and Robertson. ISBN 978-0-207-95120-6.
  • Latham, John. 1790. Index Ornithologicus, Sive Systema Ornithologiae: Complectens Avium Divisionem in Classes, Ordines, Genera, Species, Ipsarumque Varietates. Vol. 2, 665. Londinii: Leigh & Sotheby. Editio interretialis.
  • Patterson, C, et Patricia Vickers Rich. 1987. "The fossil history of the emus, Dromaius (Aves: Dromaiinae)." Records of the South Australian Museum 21: 85–117. Editio interretialis.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dromaium novaehollandiae spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide "Dromaium novaehollandiae" apud Vicispecies.
Wiktionary-ico-de.png Vide Dromaium novaehollandiae in Victionario.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • Fossilworks