Disputatio Usoris:Giorno2
Salve, Giorno2!
Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.
Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:
- Ops nexusque usoribus novis ( ca, de, en, es, ia, it, ru, ro, no, tl, eo)
- De orthographia ( ca, en, es, tl)
- Enchiridion interpretis (Anglice scriptum)
- Taberna
- Lexica Neolatina
- Lexica Latina interretialia
- Fontes nominum Latinorum ( ca)
- Fontes nominum geographicorum
- Index formularum
Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.
In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~
, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle! --Xaverius 17:41, 16 Maii 2011 (UTC)
De nexibus ad Vicipaediam Graecam classicam
[fontem recensere]Salve, Giorno2! Tales nexus laete acciperem ego -- fortasse et alii acciperent -- sed necesse est bene conficere secundum normas Vicipaedianas. Nexus igitur quas iam contra normas fecisti removi. Apud Tabernam quaestionem incipio: ibi s.t.p. responde!
- De modo scribendi: nexus ad alia incepta Vicimediorum sub "Nexus externi", non "Vide etiam" inserere solemus. Formula ("template") talibus nexibus idonea saepe utimur, id quod cito conficere possumus. Andrew Dalby (disputatio) 09:41, 19 Novembris 2015 (UTC)
De iubilaeo Vicipaedianorum
Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:
- Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
- Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
- Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?
Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:47, 1 Ianuarii 2016 (UTC)
De nexibus ad Vicipaediam Graecam classicam. 2
[fontem recensere]Haec iam antea volui facere -- da veniam, amice!
Denuo potes formulam {{Grc}}, quam hodie creavi, cum nomine simplici commentationis Graecae in paginis nostris imponere. Vide id quod apud Ioannes Volfgangus Goethius feci. Fac taliter in omnibus aliis paginis! Si faciem huius formulae mutare volumus, facile erit. Andrew Dalby (disputatio) 10:21, 16 Ianuarii 2016 (UTC)
Plurimas gratias ...
[fontem recensere]... tibi ob suasionem ad iucundam peregrinationem a te tam perite descriptam (Goethianam dico et Bachianam et in memoriam aliorum virorum, quorum nomina his locis coniuncta manent)! --Bavarese (disputatio) 17:25, 7 Maii 2018 (UTC)
De magistratura
[fontem recensere]Sicut in pagina Vicipaedia:Petitio magistratus videbis, magistratus electus es! Iam apud grapheocratam nostrum en:User:Adam Bishop augmentum privilegiorum tuorum postulavi. Si de aliqua re incertus es, ne haesiteas: mihi aut aliis magistratibus quaestiones pone. Andrew Dalby (disputatio) 21:16, 10 Ianuarii 2020 (UTC)
De primis fontibus
[fontem recensere]Salve, Giorno! Fere quotidie commentationes a te denuo auctas vel inceptas perlegere mihi placet. Paucas additiones ad Andream Chénier faciens, mihi ad mentem venit rem de fontibus dicere (quod fortasse iam antea dicere debui!) His diebus non solemus rubricam == Fons == in paginam ipsam inserere, sed attributionem in paginam disputationis addere. Quo facto, editores posteriores attributionem debitam delere vel mutare non licebit. Id enim in pagina disputationis Chénier feci. Insuper citationem Lexici Meyer in bibliographiam addidi, quod mea mente pondus non minimum habet inter aliis citationibus. Vale optime Andrew Dalby (disputatio) 13:08, 13 Februarii 2020 (UTC)
De illo triumpho
[fontem recensere]Salve optime, Giorno2. Nescio cur in Vicipaedia Latina utile sit versionem Theodiscam fontis Latini praebere. Qui Latine sciunt, Latine legere possunt; qui Latine non sciunt totam commentationem nostram perlegere aegre possunt! Insuper cur privilegium dabimus ad linguam Theodiscam, neque ad alias multas, in quibus versiones Suetonii pullulant?
Gratias autem multas ago propter res in bibliographiam et in nexus externos insertas. Mea mente encyclopaediae in linguis internationalibus scriptae lectoribus variarum linguarum adiuvant quando citationes et nexus multilingues praebent: tales lectores aegre textum perlegere, multo facilius enumerationes fontium citationumque inspicere possunt. An tu mihi consentis?
Anno 2011 -- paene oblitus sum! -- seriem commentationum de triumphis (i.e. de pompis triumphalibus Romae celebratis) scribere incepi, sicut in Categoria:Triumphis videre potes. Historicus enim rerum coquinariarum de cenis, conviviis, festis saepe occupor. Gaudiens ad hanc paginam numquam perfectam revocatus sum. Sed oportet nunc fortasse paginam de ipsa invasione incipere ... Andrew Dalby (disputatio) 08:45, 16 Aprilis 2020 (UTC)
- Bene dixisti itaque res meliores feci. Sunt autem homines textus Latinos passive legentes, qui libenter simul versionem vernaculam adhibeant ad intelligentiam verificandam. Utrum Theodisce an alia lingua usitatiore minoris momenti esto. Memento quod sat multae res vel in Taberna idiomate Shakesperiano aguntur, quamquam inter latinistas linguae Latinae usus volubilior esse debet ... Giorno2 (disputatio)
- Eheu! recte!
- Usque adhuc res in Taberna dictas non sub eadem regula, quam res encyclopaedicas, accipere solebamus. Vide e.g. verba formulaica ad caput huius ipsius paginae scripta: "Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet."
- Ego fere semper, si quis in ullam disputationem, quoquo modo inceptam, commentum suum Latine ponit, Latine deinde respondere et pergere curavi. De hac mea consuetudine quid dicis? An hanc sicut regulam verbis pellucidis enuntiatam in Taberna proponere nobis oportet? Andrew Dalby (disputatio) 11:57, 16 Aprilis 2020 (UTC)
- Emendationem, a te nuper in pagina de triumpho factam, laudo. Tales res cur non faciamus! ... hic praecipue quia, ut hanc paginam quam rapidissime admeliorem, textum Suetonii (auctoris mihi cari, aliis nonnullis perplexi) verbatim inserui :) Andrew Dalby (disputatio) 12:12, 16 Aprilis 2020 (UTC)
De nominibus
[fontem recensere]Salve, Giorno2. Te suadeo velim ne primas sententias commentationum nominibus sine selectione extendere. Lectoribus nostris melius est primam sententiam facilem lectu offerre, lemmatibus ad minimum reductis: encyclopaedici enim semper res utilissimas seligere debemus. Certe utile est rubricam "De nominibus" on talibus paginis inserere, explicationibus de variatione nominum additis. Etiam necesse est, et perutile est, nomina fontibus munitis addere, et praesertim quando usque adhuc nomina sine fontibus praebemus.
Si primam sententiam video, quae plus quam tria nomina continet (e.g. dua Latina, unum vernaculare), soleo unum lemma, quod minus utile censeo, aut e textu in notam submittere (si fons in nota citatur) aut delere (si dubium aut erroneum aut sine fonte sit). Hoc hodie in variis paginis quas "observo" iam feci, nomine quod addidisti aut in textu servato, aut in notam supposito, nominibus quae fonte carebant aut deletis aut novis fontibus munitis. Tu fortasse (nescio!) eandem rem facere vis ... Quomodo seligere? Multo facilius nobis est hodie, quam antea, quia fontes Latini permulti apud "Google Books" etc. his diebus stant. Nomina locorum hominumque retinere soleo quae saepius in fontibus Latinis geographicis et historicis reperiuntur. Andrew Dalby (disputatio) 17:13, 21 Maii 2020 (UTC)
- E verbis tuis in Tabernam positis intellego tempus tibi carere (qui recenter tantas res apud nos iam fecisti!). De his nominibus ne plura curas, quaeso. Egomet ipse rem perfecisse possum ... Andrew Dalby (disputatio) 12:20, 27 Maii 2020 (UTC)
Ad quaestionem tuam Vicipaedia:Taberna#Stipulae farciendae versus commentarios novos minimos responsum secundum addidi (an utilem, haud scio!) Andrew Dalby (disputatio) 18:29, 2 Iulii 2020 (UTC)
Schillerus non est fungus
[fontem recensere]Gratias multas tibi ago, amice Giorno2, qui errorem meum rapide observavisti et correxisti. Andrew Dalby (disputatio) 08:20, 10 Septembris 2020 (UTC)
Da veniam, Giorno2. Hanc paginam, ad titulum cottidianum promovens, cito agens quia tempus iam mihi erat dormiendi, sine disputatione movi. Si tibi displicet, licet rursus movere!
Bis movi ... quia parentheses in titulo ("Ludovica Dorothea (Saxonia-Mainingia)"), illo stilo adhibiti, sunt habitudo specialis Vicipaediae Theodiscae. Titulo in fontibus Latinis quo melius quaesito, ad stilum nostrum mutavi ("Ludovica Dorothea (ducissa Saxo-Meiningensis)"). Statim mihi postulavi: an re vera fuit ducissa Saxo-Meiningensis? Nescivi; fuit enim, ut fons mihi asseveravit, e stirpe Saxo-Meiningensi, sed per matrimonium ducissa Saxo-Gothana et Altenburgensis. Ha! Ut errorem meum (si error sit) quo melius corrigere, reveni ad "Ludovica Dorothea Saxo-Meiningensis", quod nomen pro certo habui, sine titulo nobilitatis, sine parenthesin. Bene dormivi. Sed an melius nobis erit "Ludovica Dorothea (ducissa Saxo-Gothana et Altenburgensis)" haud scio. Andrew Dalby (disputatio) 09:33, 29 Octobris 2020 (UTC)
Pons Aeni / Aeni Pons
[fontem recensere]Salve Giorno2! Paginam "Pons Aeni" ad Aeni Pons (Austria) movi. Ex pagina Pons Aeni (discretiva) paginam de loco prope Pfaffenhofen sito efficere velim. Ötting sive Altötting non iam cum "Pons Aeni" coaequatur, est coniectura obsoleta ab Iohanne Aventino facta (vide de:Pons Aeni.--Utilo (disputatio) 22:02, 27 Novembris 2020 (UTC)
Your feedback is needed - Improving the Content Translation tool
[fontem recensere]Hello Friend,
Apologies as this message is not in your native language.
The WMF language team is reaching out to you based on your position as an admin in the Latin Wikipedia. In particular, we want to learn about your experience, the issues you encounter with articles created with Content translation.
We appreciate the great work you are doing in Latin Wikipedia to ensure standard and quality articles are not compromised. However, it is a big task to encounter content that is not standard daily, and a difficult decision to delete them because they fall below standard.
Our observations
We noticed that articles created with the Content Translation tool in your wiki are deleted more frequently than in other Wikipedias. We say this because, from our statistics, 5360 articles were added to Latin Wikipedia in 2020. Out of the above figure, only 68 of them were translated using the Content Translation tool. 17 of the articles added with Content translation were deleted. Therefore, the tool's low usage and the deletion rate signals a problem or deficiencies peculiar to your Wikipedia. The Content Translation tool can increase content creation in your Wikipedia and is an excellent way to efficiently introduce newcomers to adding content and expand on existing ones.
Our request
So, we want you to participate in a survey. The survey will give us insight into how we can improve the tool to get quality articles and reduce the number of deletion, hence making your work easier.
Please follow this link to the Survey:
Take the Survey
To know how the information collected from the survey will be used, please read the Privacy Statement.
If you are not comfortable with taking the survey, that is fine. You can still provide us with feedback in this thread or via email on the following questions:
- What makes the articles created with content translation fall below standard in your Wikipedia?
- What are the common mistakes that editors that use content translation make?
- How do you think we can improve the Content Translation tool that will help you with your work or make your task easier and reduce deletion of articles in Latin Wikipedia?
So please, feel free to give us feedback in any way that is most convenient for you.
Thank you so much, as we look forward to your response
UOzurumba (WMF) (talk) 11:38, 21 Iunii 2021 (UTC) On behalf of the WMF language team.
Reminder: Your feedback is needed - Improving the Content Translation tool
[fontem recensere]Hello Friend!
The WMF Language team earlier reached out to you to participate in a survey to give us insight into improving the Content Translation tool to make your work as an admin easier. Towards improving the quality of content in your Wikipedia and avoiding the case of content deletion.
Again, we are reaching out to you as a reminder to Take the Survey as the survey will close on 9th July 2021 (23:59 UTC). The survey will only take you between 10 to 15 minutes. Please read the Privacy Statement to know how the information collected from the survey will be used.
If you already took the survey- thank you! You don't need to retake it.
Thank you, as we look forward to your response.
UOzurumba (WMF) 19:17, 6 Iulii 2021 (UTC) On behalf of the WMF Language team.
How we will see unregistered users
[fontem recensere]Hi!
You get this message because you are an admin on a Wikimedia wiki.
When someone edits a Wikimedia wiki without being logged in today, we show their IP address. As you may already know, we will not be able to do this in the future. This is a decision by the Wikimedia Foundation Legal department, because norms and regulations for privacy online have changed.
Instead of the IP we will show a masked identity. You as an admin will still be able to access the IP. There will also be a new user right for those who need to see the full IPs of unregistered users to fight vandalism, harassment and spam without being admins. Patrollers will also see part of the IP even without this user right. We are also working on better tools to help.
If you have not seen it before, you can read more on Meta. If you want to make sure you don’t miss technical changes on the Wikimedia wikis, you can subscribe to the weekly technical newsletter.
We have two suggested ways this identity could work. We would appreciate your feedback on which way you think would work best for you and your wiki, now and in the future. You can let us know on the talk page. You can write in your language. The suggestions were posted in October and we will decide after 17 January.
Thank you. /Johan (WMF)
18:17, 4 Ianuarii 2022 (UTC)
Pagina usoris mea
[fontem recensere]Salve, please delete my userpage, since it was created by a vandal. I intend to use the global userpage for now. Thank you. Fehufanga (disputatio) 06:14, 27 Aprilis 2022 (UTC)
Salve, mi Giorno. Inter duodecim paginas "augendas", quas ad vitam longiorem vivendam hodie servavi, hanc rursus "augendam" rubricavisti. Sine dubio multae res addere possumus: pagina etiamnunc inter brevissimas manet. Sed quid, tua mente, caret? Andrew Dalby (disputatio) 17:40, 28 Iunii 2022 (UTC)
- Auxi - potius augebam... Neque vidi te paginam istam iam antea servavisse. Ignosce. Giorno2 (disputatio) 18:25, 28 Iunii 2022 (UTC)
- Bene! Melius! Sicut ego iam feceram, tu faciebas. Perge, amice! Andrew Dalby (disputatio) 18:30, 28 Iunii 2022 (UTC)
Versio tua Esperantica
[fontem recensere]Salve, Giorno2 ;)) Gratias tibi ago, quod rem Ioannes Pedius Tethingerus in Esperanticum sermonem convertisti. Potesne in versione tua scribere urbis Friburgi descriptionem non hexametris, sed distichis elegiacis compositam esse? Petrus Tectander (disputatio) 16:21, 21 Iulii 2022 (UTC)
- Feci. Gratias tibi pro commentationibus tuis egregiis - quibus Vicipaedia nostra Latina mire ditatur! - Giorno2 (disputatio) 18:09, 21 Iulii 2022 (UTC)
De nomine Catalauniae/Cataloniae/Catalanae
[fontem recensere]Salve! Commentationem de Lingua Catalana augere volo. Tamen ex disputationibus eius paginae atque Catalauniae videtur numquam consensum esse de nomine eius terrae et linguae. Egomet huius rei haud sciens sum. Quaeso tu et alii in Disputatio:Catalaunia sententiam, si habes, proferas. Arbarulo (disputatio) 15:01, 25 Septembris 2022 (UTC)
Nationale Admonitorium Concilium pro Aëronautica
[fontem recensere]Hi!
I saw the "-4" rating that you added to the NACA page that I just created. Please feel free to correct the page if you see mistakes. --Grufo (disputatio) 18:52, 21 Martii 2023 (UTC)
- Sehr geehrter Herr Grufo!
- Danke für Ihr Angebot, daß andere Ihren Artikel verbessern dürfen. Wäre es aber nicht intelligenter und einfacher, wenn Sie gleich selbst beim Verfassen eines Artikels auf gutes Latein achten würden? Giorno2 (disputatio) 19:16, 21 Martii 2023 (UTC)
- Sicher, ein gutes Latein ist der intelligenteste und einfachste Weg, den Artikel nachträglich nicht verbessern zu müssen. Und dann, wenn Sie ein schlechtes Latein sehen, müssen Sie zwischen zwei Interpretationen wählen: die Person, die das geschrieben hat, ist dumm, oder sie hat die intelligente Lösung, so gut sie kann, gewählt. Im ersten Fall könnten Sie das Problem mit Ihrer Überzeugung lösen. Im zweiten Fall müssen Sie den Artikel selbst korrigieren und darauf vertrauen, dass die Person aus dem Prozess etwas lernt. --Grufo (disputatio) 20:00, 21 Martii 2023 (UTC)
- That's exactly why I don't write articles in English. I don't speak this language well. Apart from that, there are already more than enough articles in the English-language Wikipedia... Giorno2 (disputatio) 20:14, 21 Martii 2023 (UTC)
- Sicher, ein gutes Latein ist der intelligenteste und einfachste Weg, den Artikel nachträglich nicht verbessern zu müssen. Und dann, wenn Sie ein schlechtes Latein sehen, müssen Sie zwischen zwei Interpretationen wählen: die Person, die das geschrieben hat, ist dumm, oder sie hat die intelligente Lösung, so gut sie kann, gewählt. Im ersten Fall könnten Sie das Problem mit Ihrer Überzeugung lösen. Im zweiten Fall müssen Sie den Artikel selbst korrigieren und darauf vertrauen, dass die Person aus dem Prozess etwas lernt. --Grufo (disputatio) 20:00, 21 Martii 2023 (UTC)
- I guess it's all about attitude and willingness to make mistakes (and accept them). Thank you for your help with the page. --Grufo (disputatio) 20:33, 21 Martii 2023 (UTC)
Mollis radiationis gamma iteratrum
[fontem recensere]Hi Giorno2,
Thank you for your help with some of the pages that I have created! Concerning this edit, I have difficulty understanding the new translation. The earlier version was “Astronoma Chryssa … decrevit theoriam … explorandam esse”. But without “explorandam esse” what is the meaning now? Usually decerno translates as “to decide, determine”; what is the astronomer deciding in this case? P.S. The theory was proposed some years earlier by other astronomers, what she decided to do was to determine via experiment whether it was a valid theory or not. --Grufo (disputatio) 06:35, 23 Martii 2023 (UTC)
Pagina cottidiana
[fontem recensere]Hi Giorno2,
I know that this is very confusing, however the planet currently displayed as pagina cottidiana, PSR B1257+12 b ("Draugr"), originally was called PSR B1257+12 A, while planet PSR B1257+12 c ("Poltergeist") was called PSR B1257+12 B. Long story short: the current image refers to Poltergeist, while we need one that refers to Draugr. On WikiCommons there are these three options:
Also the tag “stella errans” should be changed into “planeta pulsaris” I think. --Grufo (disputatio) 13:12, 5 Aprilis 2023 (UTC)
- Entschuldigung, das habe ich erst jetzt gelesen. Zu spät für Änderungen, weil es inzwischen schon wieder eine neue Seite des Tages gibt. Giorno2 (disputatio) 23:00, 5 Aprilis 2023 (UTC)
- Kein Problem! :-) --Grufo (disputatio) 09:54, 6 Aprilis 2023 (UTC)
Auxilium Esperanticum Theodiscumque
[fontem recensere]Salve, Giorno2! Apud Vicipaedia:Legatio nostra te lego linguam Esperanticam intellegere, et te Theodisce loqui cognosco. Auxilium a te peto, quia nunc cum argumentum |mora=sic
detur Formula:Confestim delenda novam sententiam ostendit; hanc sententiam Esperantice Theodisceque vertere conatus sum, at dubito num id recte fecerim. Verba nova sunt “nach einer kurzen Wartezeit” (Theodisce) et “post mallonga atendo” (Esperantice), et apud secundum (ultimum) exemplum documentationis formulae observari possunt. --Grufo (disputatio) 22:47, 8 Augusti 2023 (UTC)
{{Dubsig}}
[fontem recensere]Salve, Giorno2! Apud paginam "Gymnasium Sancti Ignatii" video te formula {{Dubsig}} (id est {{Dubium}}) post notam HTML <u>
– ad verba dubia indicanda – usum esse (i.e. <u>...</u>{{Dubsig}}
). Simplicior syntaxis est {{Dubsig|...}}
. Vide meas ultimas correctiones. --Grufo (disputatio) 06:09, 19 Octobris 2023 (UTC)
Mi valde placet te interdum versiones paginarum mearum in Vicipaediam Esperanticam divulgare. Additamenta plura in paginam Stanley Clisby Arthur feci quia novos fontes repperi: hoc fortasse utile tibi erit. Andrew Dalby (disputatio) 16:34, 21 Decembris 2023 (UTC)
- Rem ad Arthur pertinentes perfeci. - Apud Vicipaediam semper dolent commentarii orbi - itaque bene habere saltem unam versionem nova lingua. Conversiones in Theodiscum non iam facio, quia plura ibi removentur... - Giorno2 (disputatio) 11:19, 23 Decembris 2023 (UTC)
Ancient Greek Wikipedia approval
[fontem recensere]Hi! I am sorry to bother you but I was wondering whether you could possibly sign this petition in order to get the Wikipedia in Ancient Greek approved. Thank you so much for your help. --Jon Gua (disputatio) 07:20, 16 Februarii 2024 (UTC)
Zimri Lim
[fontem recensere]Tibi gratias ago quod disputationem de Zimri-Lim esperantice vertisti sed multae aliae Vicipaediae habent talem disputationemː Scribunt cum virga iacente Zimri-Lim, ego virgam omisi quod ab usu Latino fortasse abhorret (revera nescio, dubitanter omisi). Certe ceterae linguae (Francogallica, Anglica etc, sunt multae) a nostra disiungi non debent. Nonne putas vinculum cum eis restituendum esse? Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio) 15:21, 5 Martii 2024 (UTC)
- Ita. Nescivi commentationes multis aliis idiomatibus exstare. Cur cessas? Giorno2 (disputatio) 17:06, 5 Martii 2024 (UTC)
De formulis
[fontem recensere]Salve, Giorno2. Formulae "Augenda" et "Nondum stipula" paucis rebus differunt, sed "Augenda" utilior est (mea mente) quia paginas in categorias per menses distribuit: ergo ad caput paginae Yundi Li formulam "augenda", ab Iacobe impositam, retinui sed formulam "Nondum stipula" delevi. An recte feci? Si tibi displicet, reverte s.t.p.! Andrew Dalby (disputatio) 09:31, 23 Martii 2024 (UTC)
Scrutator cottidianus
[fontem recensere]Scrutator Cottidianus – Giorno2
Haec stella Vicipaedianos protegit qui cotidie sineque mora paginas promovendas inveniunt. |
Salve, Giorno2! Nescio num mentem mutaveris de custodia paginarum cottidianarum deserenda, sed quicquid decreturus sis, certe hanc gratulationem meam meruisti! --Grufo (disputatio) 18:29, 23 Septembris 2024 (UTC)
- Gratias multas! In custodia promovendarum paginarum tantummodo timeo, ne labor faciendus ob novum paginae aspectum nimis complicatus futurus sit... Giorno2 (disputatio) 03:06, 24 Septembris 2024 (UTC)
- Spero faciem futuram paginarum non fore nimis difficilem. At si quid est quod facere possum, quaeso, dic mihi inccomodum! --Grufo (disputatio) 06:23, 24 Septembris 2024 (UTC)