Disputatio Usoris:Bavarese

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Salve, Bavarese!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!


-- Andrew Dalby (disputatio) 10:31, 20 Iulii 2012 (UTC)
Ecce! Andrew Dalby (disputatio) 18:25, 13 Augusti 2012 (UTC)
Vide, amice, quomodo opus tuum correxi in pagina Typhon. Tu nomen fasciculi (i.e. imaginis) mutavisti: id non possumus facere, quia imagines apud Wikimedia Communia stant et nomina ibi statuta retinere debent. Voluisti autem, rectissime, rubricam emendare et nomen urbis Monaci addere. Rubricam nunc emendavi. Salve! Andrew Dalby (disputatio) 12:17, 12 Octobris 2012 (UTC)
Gratias agens te salutat Bavarese (disputatio) 15:14, 12 Octobris 2012 (UTC)

An ~ an non in re Mars (planeta)[fontem recensere]

Salve Bavarese ut vales? Velim te suadere uti iste exemplum 'An ~ an non' . Loquisne anglice? De hanc sententia:Sitne aqua e praecipitatione, hypogaea, aliove fonte, aperta quaestio manet. Nonne tu velis dicere Anglice: Whether there is water precipitation underground or other sources, remains an open question. Mihi melius sit: An sitne aqua e praecipitatione, an hypogaea, an aliove fonte, aperta quaestio manet. Cum uti ne in primus verbus, sit sensus rogantium aliquam, nam cum forma 'an' fiat 'aperta quaestio'. Saltem, melius mihi videtur. Quod tibi videtur? Jondel (disputatio) 12:15, 4 Decembris 2012 (UTC)

Salve et tu! Recte me mones de illa re, quae emendatione caret. Mihi videtur - sed non certum scio - per istam sententiam hoc exprimi: Adhuc quaeritur origo aquae in Marte planeta. Melius, ut opinor, dicitur: Aperta quaestio adhuc est, utrum aqua e praecipitatione an hypogaea an alio fonte sit. [Primum membrum quaestionis disiunctivae adverbio utrum exprimere soleo, sequentia adverbio an.] Ego invitus anglice scribo, sed lego et intellego. - Ut valeas, optat - Bavarese (disputatio) 16:44, 4 Decembris 2012 (UTC)
(Serius quam ocius, respondeo post diu temporem...)Concordo cum tua sentententia(Aperta quaestio adhuc est,..etc... ). Quamquam video tamen non posuisti tu (?) De anglice, solum est facilis mihi loqui, non mihi refert, latine an anglice.Vale.Jondel (disputatio) 20:03, 30 Augusti 2013 (UTC)

Grammatica quaedam[fontem recensere]

Salve, Bavarese! Grato animo dico me valde gaudere, quod ea quae adhuc de Protagora scripsi tanta legisti diligentia, ut aliquas res dignas quae mutentur iudicaris. Quamquam haud temere mutationes fecisti, tibi hic assentiri nequeo, his de causis:

  • Ego "ex Protagorae libro originem civitatis tractanti" (tu: "tractante"). Constat participia praesentia duos habere ablativi sg. exitús, q.s. ...ntī et ...nte. Si hic de ablativo absoluto aut de participio coniuncto ageretur, tractante formá uti debuissem, sed quia hic, ni fallor, de participio adiectivi vice fungenti agitur (id est: liber originem civitatis tractans), puto tractanti recte scriptam esse formam, sicut ex his exemplis apparet: "in aperto mundo atque lucenti" (Vitr. 1.2.5) ; "pro ferventi favilla" (Gell. 17.10.18); "cum latranti nomine" (Plaut. Cas. 34); "praesenti fructu" (Quint. 10.7.17); etc.
  • Ego: "quod eos ad vivendum secundum naturalem propensionem adiuvare vellet" (tu: "voluit"). Recte mutasses, si de causa a narratore allata ageretur. Sed credo equidem hic de causa a Protagora ipso dicta agi. Puto hunc locum cum illustri loco Tulliano comparari posse, Dicit enim in Tusculanis disputationibus Cicero noster: "Noctu ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset" (Tusc. 4.44). Hic posset est, quia de causa a Themistocle ipso dicta agitur. Quodsi "quod somnum capere non potuit" scribatur, de causa "obiectiva" a Cicerone ipso excogitata agatur.
  • Utroque loco de tenuissimis discriminibus agi videtur. Itaque mihi visum est meas tibi rationes explicare. Optime valere iubens Neander (disputatio) 00:02, 19 Decembris 2012 (UTC)

De paginis movendis[fontem recensere]

Salve, Bavarese. Paginam Aloysius Kaas nunc movi. Si eadem res rursus accidit, nemine de titulo contradicente, teipsum suadeo paginam movere. Id cito facere potes: ad caput fenestrae, iuxta capsam "Quaerere", reperis triangulum nigrum. Imprime, et (ecce!) verbum "Movere" videbis. Andrew Dalby (disputatio) 10:02, 12 Ianuarii 2013 (UTC)

Potuit, decuit, ergo fecit[fontem recensere]

Paginam brevem de syllogismo incepi. An Eadmer his quattuor verbis usus est, incertus sum. Opusculum de conceptione (cito) perlegi. Locutionem persimilem repperi, sed haec quattuor verba non. Sed fortasse erravi? Andrew Dalby (disputatio) 16:24, 28 Martii 2014 (UTC)

In pagina disputationis mea respondi! Andrew Dalby (disputatio) 15:17, 29 Martii 2014 (UTC)

Ecclesiae Orthodoxae[fontem recensere]

Salve Bavarese! Vidi te in commentatione “Ecclesiae Orthodoxae” quaedam emendavisse, sed valde caute, trepide etiam, ut mihi videtur, quippe qui ea, quae correxisti, accurate exposuisti, alia autem emenda (tantum) punctis interrogatoriis notavisti. Forsitan illud Lutheri ad Melanchthonem “Pecca fortiter …” novisti. Ut fortiter emendes te excitare velim, imprimis quod vidi, quam callide lingua Latina uteris et quam cogitate corrigere soles. Vale quam optime!--Utilo (disputatio) 20:25, 18 Octobris 2014 (UTC)

De iubilaeo Vicipaedianorum

Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:

  • Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
  • Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
  • Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?

Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:48, 1 Ianuarii 2016 (UTC)

Movi[fontem recensere]

Movi, mi Bavarese, sed et tu potes paginas movere. An id nescivisti? Si ad caput fenestrae verbum "Plura" reperis, in triangulum cinereum imprime: verbum "Movere" apparet. Ibi imprime. In pagina de motu, quam deinde videbis, debes novum nomen et rationem (brevissimam) paginae movendae inscribere. Salve optime! Andrew Dalby (disputatio) 16:38, 22 Ianuarii 2016 (UTC)

Bacodurum[fontem recensere]

Salve Bavarese, in pagina disputationis mea tibi hodie tandem respondi. Vale et bene agas! Bis-Taurinus (disputatio)

Partus caesareus[fontem recensere]

Salve Bavarice! Secundum desiderium tuum paginam "Partus caesareus" elatavi. In libris meis feliciter historiam amoenam castratoris audacis Thurgoviensis repperi, quae iam Latine relata erat. Bonum tempus adventus tibi auguro.Bis-Taurinus (disputatio) 17:50, 27 Novembris 2016 (UTC)

Termini partium Germaniae[fontem recensere]

Salve Bavarice, in pagina disputationis mea tibi hodie respondi. Spero valeas! Bis-Taurinus (disputatio) 22:38, 22 Octobris 2017 (UTC)

Dachanum[fontem recensere]

Salve Bavarice, contentus sum, ut ex itinere morboque redditus esses! Errorum meum in enumeratione Circulorum terrae Bavariae Superiores correxi. Gratias tibi ago, quia mihi errorem indicavisti. Bis-TaurinusBis-Taurinus (disputatio) 21:59, 29 Aprilis 2018 (UTC)

De morte Caravagii[fontem recensere]

Salve Bavarese! Vide s.t.p. id quod in Disputatio:Michael Angelus Caravagius scripsi, et sententiam tuam adde. Andrew Dalby (disputatio) 12:22, 22 Iulii 2018 (UTC)

De malefactoribus et benefactoribus[fontem recensere]

Bene scio, mi Bavarese, te non primum, sed secundum fuisse, Vicipaedianorum qui paginam de Roberto Saviano vandalizatam videssent. An primus (ille qui Latinizationem postulavit) textum perlegerat, aut linguam vulgarem videns nihil legerat, nescio. Tibi autem, qui certe res malas vidisti, quaestionem meam ponens cohortari et stimulare volui: omnes enim possumus, tales res videntes, sine mora agere. An offendi? Andrew Dalby (disputatio) 15:58, 21 Ianuarii 2019 (UTC)

Categoria:Motus contra armas nucleares (sic)[fontem recensere]

Salve, Bavarese. Potes aut categoriam movere, aut in hac pagina postulare. Inspice: postulationem pro te iam scripsi!

Si tumet ipse moves, debes et categoriam movere et in omnibus paginis ibi enumeratis categoriam emendare. Si paucae paginae enumerantur, cito fit; si multae, taedet! Andrew Dalby (disputatio) 14:50, 27 Iunii 2019 (UTC)

Gratias tibi! Vereor ne, valde insciens talium rerum, mendum faciam. Si tibi paulum temporis est, oro, ut id facias. --Bavarese (disputatio) 19:34, 27 Iunii 2019 (UTC)
UVbot iam fecit!
Tales errores videns, ne haesiteas: inscribe categoriam male nominatam, cum nomine novo proposito, in eam paginam. Andrew Dalby (disputatio) 08:03, 28 Iunii 2019 (UTC)

Nicolaudis[fontem recensere]

Gratias tibi ago quia errorem "Nicolaudis" summario tuo indicavi. Nullibi usque adhuc vidi. Statim quaesivi: "Nicolaudis" × 24, "Nicolaudem" × 12, "Nicolaude" nonnullos apud nos repperi et correxi. Andrew Dalby (disputatio) 18:14, 19 Iulii 2019 (UTC)

Optime fecisti. Voci Nicolaus, ut nomini Graeco, non est ulla cohaerentia Latinae voci laus, sed Graecae laós (populus, vulgus). --Bavarese (disputatio) 14:07, 20 Iulii 2019 (UTC)

Vide s.t.p. ...[fontem recensere]

... Vicipaedia:Taberna#Haeretici incensi?. Salve, Bavarese! Andrew Dalby (disputatio) 19:30, 19 Augusti 2019 (UTC)

Community Insights Survey[fontem recensere]

RMaung (WMF) 16:19, 9 Septembris 2019 (UTC)

Reminder: Community Insights Survey[fontem recensere]

RMaung (WMF) 19:48, 20 Septembris 2019 (UTC)

Bibliotheca[fontem recensere]

Salve, Bavarese. Nescio an bene intellexi quaestionem de hac pagina quam mihi die 6 Novembris posui! An solutionem iam repperisti? Andrew Dalby (disputatio) 10:29:18 Novembris 2019 (UTC)

Salve. Puto nihil esse faciendum. Gratias, et iubeo te valere. --Bavarese (disputatio) 16:33, 18 Novembris 2019 (UTC)