Aeni Pons (Austria)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pons Aeni (discretiva)

Aeni Pons[1] sive Aenipontum[2] (etiam Oeni Pons sive Oenipontum,[3] Germanice Innsbruck) est urbs et caput civitatis Tirolis in Austria, 124 579 incolarum (censu 2014). Ad Aenum fluvium iacet.

Apud Aeni Pontem Olympia hiemalia anno 1964 et anno 1976 celebrati sunt.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Statua Adolphi Pichler media in urbe posita.

Anno 1133 comites de Andechs in sinistra Aeni ripa mercatum Sancti Nicolai constituerunt, qui mox ponte cum altera ripa coniunctus est. Anno 1180 iidem comites de Andechs ab abbatia Veldidena possessiones in altera ripa acquisiverunt et locum moeniis circumdederunt, ut oppidum ortum sit, quod eodem anno in litteris Insprugk appellabatur. Nomen Latinum Aeni Pons (Oeni Pons) sive Aenipontum (Oenipontum) a nomine Theodisco repetitur.

Religiones[recensere | fontem recensere]

Aeni Pons est sedes Dioecesis Oenipontanae.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Pons Aeni: despectus in urbem
Nati
Mortui

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zedler, sub voce "Aenipons"
  2. J. W. Müller (1831): Lexicon manuale ..., p. 63.
  3. "Oeniponte ex monte Hottingen fons oritur, avara vena defluus e aquis vicini rivi praeterlabentis in balneum mixtus (Zu Innsbruck entspringt aus dem Höttingerberg eine spärliche Quelle, die sich mit dem nahe vorübergleitenden Bach zu einem Badwasser vermischt.)" SAGEN.at - HEILIGE QUELLEN - Vergessene Quellen in Innsbruck und Umgebung. apud www.sagen.at

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]