Andreas Chénier

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Andreas Chénier.

Andreas Chénier (natus André Marie Chénier aut de Chénier Galatae iuxta Constantinopolim die 29 Octobris 1762; supplicio affectus Lutetiae iussu Terroris regimine die 25 Iulii 1794) fuit scriptor et poëta Francicus saeculi duodevicensimi. Litteras Graecas maxime coluit, et se Graeca stirpe natum gloriabatur.[1] Maria Iosephus Chénier, frater et scriptor olim notus, hodie oblivione deletus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius Ludovici de Chénier[fr] proxeni generalis Francorum iuxta Constantinopolim et Elisabethae Antonii filiae Lomacae (Ελισάβετ Σάντη Λομάκα) Graecae Cypriotae,[2] Andreas die 30 Octobris 1762 in ecclesia SS. Petri et Pauli[it] in Galata/Pera baptizatus est.[3] Anno 1765 cum Mariá Iosepho fratre in Franciam venit. Stipendia merebat sed mox poeseos amore inflammatus in arma renuntiavit. Cum sodalibus anno 1783 iter Italicum fecit, ubi omnino studiis et poeticis vacatum est. Anno 1788 iterum munere fungi temptavit, quamobrem Londinium dominum La Luzerne comitatus est. Infelix anno 1790 in Franciam reversus societatem modestorum, quae dicitur, intravit et scriptum Avis aux Français sur leurs véritables ennemis pepigit. In eo animi impetus pro libertate atque Rebus novis declaratur - nisi in eis cunctis modus transiretur. Contra Iacobinorum intemperantiam in periodico Journal de Paris (1792) publice pronuntiabat, quo rixae cum fratre Maria Iosepho Chénier fiebant. Inde ab anno 1793 vita eius periclitabatur, ut Versaliis celaretur. Quotidie domnam Pourrat in Lupicenis visitabat, cuius filiae, dominulae de Lecoulteux (ei nomen Fanny in odis datum est) amore captus erat. Anno 1794 Lutetiam ire conatus die 7 Martii forte cognitus est atque in custodiam coniectus est. Die 25 Iulii, quarto die ante Maximiliani de Robespierre tyranni finem, decollatus est.

Gravitudo[recensere | fontem recensere]

Educatio Andreae omnino ex antiquitate classica esse videtur. Ei maxime placebant lyrici Graeci Latinique velut Theocritus, Tibullus, Propertius; puritate rara et subtilitate sincera eorum harmonia pulchritudoque in carminibus Andreae invenire possunt. Valde occupabatur in geographia et historia et astronomia, quae in poesi docta (e.g.Hermès, L'Amérique) uti voluit. Istorum operum fragmenta tantummodum servata sunt. Carmina erotica Latine et Graece scripsit.[4] Bucolica eius tenerae atque graciles delineationes sunt, saepe ante vitae antiquae speculum. Elegiae artificis gaudia tribulationesque ostendunt necnon naturae somnium et studiorum satisfactionem, in qua acquiescebat. In epistulis autem de genii audacia loquebatur. Poetica maxime pulchra inveniuntur in odis (À Fanny, À Charlotte Corday, La jeune captive, Versailles) et in iambis (Comme un dernier rayon); ibi generis harmonia et accuratio cum sensibus feliciter coniunguntur. Itaque Andreas Chénier multis contemporaneis nimis rationabilibus opponitur, quamvis in romanticismi sectator putari nolit. Iuste digneque Sainte-Beuve eum appellat "notre plus grand classique en vers depuis Racine et Boileau." Andrea Chénier vivo, carmina duo tantummodo prelo mandata sunt: Jeu de paume et hymnus ironicus in iambis de Helvetiis seditiosis.

Carmina et fragmenta quae reliquit partim anno 1819 vulgata sunt curante Latouche et libenter legebantur. Continuo copia scriptorum edendorum aucta est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sibi nomen Andreas C. Byzantinus tribuit (Note Latine, Oeuvres Poétiques de Chénier, p. 342); Graece Άνδρείας Βυζάντιος (#Walter (1958) p. 619)
  2. "Σενιέ Chéniér Σάντη-Λομάκα Ελισάβετ" apud Polignosi; #Bonnières (1879) p. 16
  3. #Bonnières (1879) p. 30
  4. #Walter (1958) pp. 616-619. "Il ne se sert de la langue d'Homère de de celle de Virgile que pour relater, avec une crudité et une précision de termes vraiment déconcertantes, ses jouissances sexuelles ... sur les bords de la divine Tamise:" ibidem p. 944

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum
  • Gérard Walter, ed., André Chénier: Oeuvres complètes. Lutetiae: Pléiade, 1958
Editiones documentorum
  • Robert de Bonnières, Lettres grecques de madame Chénier précédées d'une étude sur sa vie (Lutetiae, 1879) Textus
Eruditio
  • "Chénier, André" in Meyers Großes Konversations-Lexikon vol. 4 (Lipsiae, 1906) pp. 2-3
  • Pierre Prades: Ils ont tué le poète. André Chénier (3 octobre 1762-25 juillet 1794). Lutetiae: Editions des écrivains 1998. ISBN 2-84434-056-3
  • Elisabeth Quillen: L' Angleterre et l'Amérique dans la vie et la poésie d'André Chénier. Bernae u.a.: Lang 1982. (= Publications universitaires européennes; Sér. 13, Langue et littérature françaises; 74 ) ISBN 3-261-04986-3
  • Ulrich Töns: Studien zur Dichtung André Chéniers. Monasterii: Aschendorff 1970. (= Forschungen zur romanischen Philologie; 20)
  • Wolfgang Sykorra: Frankreich 1800. Chénier, in: europaLyrik 1775-heute. Gedichte und Interpretationen. Paderbronnae-Monaci-Vindobonae-Turici: Ferdinand Schöningh 1982, p. 103–116. ISBN 3-506-75045-3
  • Ulrich Töns: Studien zur Dichtung André Chéniers. Monasterii: Aschendorff 1970. (= Forschungen zur romanischen Philologie; 20)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Chénier spectant.
Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica