Nationale Admonitorium Concilium pro Aëronautica
Appearance

Nationale Admonitorium Concilium pro Aëronautica,[1] vel NACA (Anglice National Advisory Committee for Aeronautics), fuit Civitatum Foederatarum Americae procuratio, die 3 Martii 1915 condita, ad explorationem aëronauticam suscipiendam, promovendam, et instituendam.
Die 1 Octobris 1958, procuratio dissoluta est, et eius dominia magistratusque ad recentiorem Nationalem Aëronauticae Spatiique Administrationem (NASA) traducti sunt. Bello Orbis Terrarum II labente, NACA describebatur “vis super nostram [i.e. Americanam] aëriam dominationem”.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad NACA spectant. |