Latinitas bona

Claudius Aelianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Claudius Aelianus
Res apud Vicidata repertae:
Claudius Aelianus: imago
Nativitas: 2. century; Praeneste
Obitus: 235;
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Κλαύδιος Αἰλιανός

Claudius Aelianus (natus c. 165-170, mortuus c. 230-235), fuit scriptor Romanus, qui notissimus est hodie ob varias narratiunculas quas Graece scripsit. Secundum Sudam [1] Aelianus fuit libertus e Praeneste, urbe Italica, ortus qui, cum eloquentiam Graecam e Pausania Caesariensi didicerat, tam dulce lingua Graeca utebatur, ut μελίγλωσσος ἢ μελίφθογγος (meliglōssos ē meliphthongos 'mellilinguis et mellisonus') vocaretur. Philostratus in Vitis sophistarum dicit Aelianum dialecto Attica usum esse perinde ac Athenienses in Attica mediterranea (ἠττικίζειν ὥσπερ οἱ ἐν τῇ μεσογείᾳ Ἀθηναῖοι); ipse autem dicebat se neque umquam ab Italia afuisse neque mare transisse.[2]

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suda alphaiota 178.
  2. Philostratus, Vitae sophistarum 2.31 (624).