Minister rerum externarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Minister rerum externarum,[1] vel in Sancta Sede secretarius sectionis de rationibus cum civitatibus,[2] est munus gradús alti in administrationibus diplomatiae multarum civitatum. Pars et potestas inter civitates variantur, et aliquando nonnulli ministri tales in una administratione munere funguntur. Saepius est pars consilii ministrorum nationalis, ut, exempli gratia, in Civitatibus Foederatis ubi hoc officium sub titulo Secretary of State ("secretarius status" seu "civicus") geritur.

In Sancta Sede ministerium rerum externarum seu sectio de rationibus cum civitatibus a Paulo Ricardo Gallagher administratur.

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Morgan: "ab exteris negotiis minister [Acta Apost. Sedis, s.20]; (ad)minister rerum externarum -- Staatssekretär: regendarius [Cassiod.] <"sorte d'intendant, de secrétaire du palais impérial," Gaffiot; "secrétaire d'état," Benoît; non invenitur apud LS> (Helf.) ]] administer exteriis negotiis praepositus (LRL)."
  2. "Secretarius sectionis de rationibus cum Civitatibus": vide hic


Libra Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes!