Latinitas bona

Andreas Mitchell

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Andreas Mitchell
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Mitchell: imago
Nativitas: 23 Martii 1956;
Patria: Britanniarum Regnum

Officium

Officium: Q16707842, Q7444352, Q7460597, Q7139041
Munus: Politicus, Q2309784

Consociatio

Factio: Factio Conservativa

Familia

Genitores: Q5237629;
Andreas Mitchell

Andreas Mitchell, vulgo plene Andrew John Bower Mitchell (Londinii in regione urbana Hampstead natus die 23 Martii 1956) est rerum politicarum peritus Britannicus factionis Conservativae.

Andreas Mitchell alumnus est Scholae Rugbeiensis et Collegii Iesu apud Cantabrigienses. Legatus apud Parlamentum Regni Uniti ab anno 1987 usque ad annum 1997, munere populi Gedling, iterum a die 7 Iunii 2001 usque hodie munere populi Sutton Coldfield fungitur. Primo ministro Davide Cameron Andreas Mitchell secretarius civicus pro evolutione internationali meruit a die 12 Maii 2010 ad 4 Septembris 2012. Deinde a consilio ministrorum decedens congregator (whip) factionis Conservativae factus est, sed hoc munus mox die 19 Octobris 2012 resignavit ut qui vigiles intempestive obiurgavisset.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Mitchell spectant.