Valva atrioventricularis sinistra

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Valva atrioventricularis sinistra
Valva mitralis
Valva bicuspidalis
Cognitores
TA A12.1.04.003
Anatomia macroscopica
Cor humanum
Planities valvarum cordis, a summo visum: Valva atrioventricularis sinistra (LAV in imagine) cum duabus valvulis sinistrius posteriusque a ceteris valvarum cordis locata est.

Valva atrioventricularis sinistra vel valva mitralis[1] vel valva bicuspidalis est una ex quattuor valvis cordis inter atrium sinistrum et ventriculum sinistrum locata. Composita est ex duabus valvulis sive cuspidibus fluxum permittens sinistro ex atrio in ventriculum, at inhibens sanguinis fluxum retrorsum ex ventriculo sinistro in atrium[2].

Notum est morbos rheumatologicos non raro valvam mitralem damnum infligere.

Stenosis ad valvae inopiam se plene aperiendi spectat. Insufficientia valvae atrioventricularis sinistri ad valvae infirmatem refluxum inhibendi spectat.

Valvae cordis[recensere | fontem recensere]

Sectio cordis omnes valvas in planitie communi iacentes monstrans

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Valvae cordis

Cordi sunt valvae quattuor, quae in corde in planitie singulari inveniuntur:

Ordo valvarum trunci pulmonalis una cum ambis atrioventricularibus triangulum format.

Structura valvae[recensere | fontem recensere]

Valva atrioventricularis sinistra in anulo fibroso una cum ceteris valvis cingitur. Chordae tendineae fibrae firmae partes mobiles cum myocardio connectuntur.

Morbi valvae mitralis frequentiores[recensere | fontem recensere]

Mala frequentiora sunt stenosis et insufficientia.

Stenosis valvae mitralis[recensere | fontem recensere]

In plerisque civitatbus causa stenosis mitralis est degenerativa cum calcificatione valvae. In morbi cursu area valvae apertae lente deminuit, et aeger dyspnoem, asthma cardiale cum tussi nocturna, fatigationem contrahat.

Insufficientia valvae mitralis[recensere | fontem recensere]

In adultis insufficicientia mitralis quoad crebritatem secundum omnium vitiorum valvarum est. Saepe symptomata longe absunt, demum cum insufficientia ventriculi sinistri dyspnoe et palpitationes observantur.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. (e mitra, tegmine episcoporum)
  2. Dal-Bianco J. P., Levine R. A. (May 2013). "Anatomy of the mitral valve apparatus: role of 2D and 3D echocardiography". Cardiology clinics 31 (2): 151-64 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!