Jump to content

Valvae cordis

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Sectio cordis, quae totas valvarum cordis (albe) eadem in planitie monstrat; valvulae cordis ab sinistro dextrorsum: atrioventricularis dextra, trunci pulmonalis, aortae, atrioventricularis sinistra.

Valvae cordis seu valvulae cordis[1] sunt structurae, quae, cum se aperiunt et claudunt, sanguinem tantummodo in unam solam directionem fluere sinunt. Ita fluxum sanguinis per cor dirigunt. Hae valvae homini et animalibus vertebratis sunt.[2][3]

Morbi valvarum nominantur valvulopathiae.

Secundum latus intracardiale

[recensere | fontem recensere]
  • In corde dextro locatae sunt valvae et atrioventricularis dextra ("tricuspidalis", inter atrium dextrum et ventriculum dextrum) et trunci pulmonalis (inter ventriculum dextrum et truncum pulmonalem),
  • in corde sinistro locatae sunt valvae et atrioventricularis sinistra ("mitralis"/"bicuspidalis", inter atrium sinistrum et ventriculum sinistrum) et aortae (inter ventriculum sinistrum et aortam).

Generaliter dictum, motus valvarum cordis describi queant per aequationem Navieriensem-Stokesiensem, quae vero mechanicam et motum liquorum viscosorum ("sanguinis") calculat. Sententia hae mathematica relationem impulsuum Q ("fluxus sanguinalis") sub differentia pressionis (ante et post valvam), hic valva cum aperta, ostendit:

Examinatio medica

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Examinatio medica.

Examinatio valvarum cordis est pars examinationis medicae. Varia signa et symptomata status valvarum cordis indicare possunt: Acustica stethoscopio auscultatio, optica iconismo medico radiologiae et echographiae.

Loci auscultationis valvarum cordis

Stethoscopio sonores typici valvarum cordis audiri possunt.

Valvulopathiae

[recensere | fontem recensere]

Valvulopathia est nomen collectivum morborum vel malorum valvarum cordis. Quaeque valvarum morbo affici potest, quod saepe in aetate posteriore recognitum sit.

  1. "Valvulae cordis: vide Valvae cordis": F. Kiss, J. Szentágothai, Atlas of Human Anatomy (Martinus Nijhoff, 2012) p. 216 (Paginae selectae apud Google Books)
  2. Schiebler,H . et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag
  3. Bock, C. E. (1851): Anatomisches Taschenbuch. Ed. 4. Lipsiae: Renger'sche Buchhandlung
stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!