Nodus atrioventricularis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Nodus atrioventricularis
Nodus AV
Cognitores
TA A12.1.06.004
Anatomia macroscopica
Cor humanum
Systema conductionis electricae cordis cum nodo atrioventriculari (2), in septo interatriali et iuxta anulum fibrosum dextrum valvarum cordis locato, et in imagine tumescentia caeurulea minor visto.
Nodus sinuatrialis (1), initii conductionis electricae intracardialis, nodo AV paululum maiori est.

Nodus atrioventricularis, breviter "nodus AV", vel etiam nodus Aschoff-Tawara est pars systematis conductionis electricae cordis, tres electrice atria et ventriculi connectans. Impulsus ex nodo atrioventriculari per tractus internodales - anteriorem, medialem, posteriorem - in nodum AV fluunt, ex quo per fasciculum atrioventricularem (fasciculum HIS) versus ventriculos se dirigunt.

Electrocardiogrammae ope, longitudine intervalli PR, mala nodi atrioventricularis aestimantur.

In medicina et cardiologia obsidiones atrioventriculares magnum momentum habent. Conductio accelerata cum syndromate Wolff-Parkinson-White nexa est.

Anatomia[recensere | fontem recensere]

Situs[recensere | fontem recensere]

Nodus AV in parte inferiori septi interatrialis,iuxta aperturam sinus coronarii, invenitur, ibi in medio trianguli parvi imaginarii (inter tendinem Todariensem, valvam septalis valvae tricuspidalis, orificium sinus coronarii), quod secundum anatomum Walter Carolum Koch igitur triangulum Kochiense vocitatur. Nodus AV structura valde densa videtur, mensura eius circiter 1 x 3 x 5 mm2 est[1].

Providentia vasalis[recensere | fontem recensere]

Providentia arterialis[recensere | fontem recensere]

Arterialis providentia nodi AV non constanter apparet. In hominibus irrigatio imprimis per arteriam coronariam dextram, minore in parte per sinistram fit. Rarius utraque arteriarum coronariarum maiorum provident[2]. Interdum arteria anastomotica Kugeliensis ex arteria coronaria sinistra oriente observatur[3].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. thefreedictionary.com: Imago cum nodo AV et triangulo Kochiensi.
  2. Saremi F., Abolhoda A., Ashikyan O., Milliken J. C., Narula J., Gurudevan S. V., Kaushal K., Raney A. (Ian 2000). "Arterial supply to sinuatrial and atrioventricular nodes: imaging with multidetector CT". Radiology 246 (1): 99-107 
  3. Kugel M. A. (1927). "Anatomical studies on the coronary arteries and their branches". American heart journal 3: 260-70 

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De obsidionibus nodi AV. (Anglice)
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!