Christianitas liberalis
Christianitas liberalis, etiam theologia liberalis appellata, est ullus ex nonnullis diversis motibus et notionibus religiosis a philosophia et Bibliis Sacris informatis intra Christianitatem ex saeculo duodevicensimo exeunte. Vocabulum liberalis no ad Christianitatem Progressivam vel ad ullam philosophiam politicam, sed ad cogitationem philosophicam et religiosam quae ex Aetate Illuminationis crevit.
Christianitas liberalis, sensu lato, est ratio hermeneuticae biblicae, ratio non dogmatica unius dei intellegendi per usum scripturae sacrae per adhibitionem eius hermeneuticae hodiernae ad intellegenda scripta antiqua. Christianitas liberalis ut structura fidum non orta est, et sic de nullo dogmate vel dictis symboli ecclesiasticis dependet. Liberalismus, conservativorum Christianitatis generum vel Christianitatis Orthodoxae dissimilis (num Catholicismus, Protestantismus, vel Ecclesiae Orientales investigentur), nullam fidum propositionalium copiam unificatam habens coepit. Potius, liberalismus ab initio amplexus est rationes scientiae Aetatis Illuminationis ut fundamenta quibus Biblia Sacra, vita, fides, et theologia interpretari possint.
Vocabulum liberalis in locutione Christianitate liberali voluntatem propriam primum significavit scripturam interpretari secundum habitus philosophiae modernae (ergo modernismus, vocabulum simile) et assumptiones scientiae hodiernae cum cosmotheoriam obiectivam, perfectum Aetatis Illuminationis exemplar, sine praeiudiciis de auctoritate scripturae vel rectitudine dogmatis ecclesiae adipisci conaret.[1] Magnae fuerunt scientificae textus interpretatione, et adeo ethica. Homines arguerunt opinionem scientiam hodiernam nucleum ethicam haberea rebus sicut bella orbis terrarum I et orbis terrarum II labefactari, cum civilizationes scientia ad gradum maximum imbutae se vastarent et ingentia scelera bellica fecerunt.[2]
Doctrina erroris immunitatis nullas partes egit in coeptis liberalismi, quia doctrina inerrantiae multo post emersit, in scriptis Bernardi B. Warfield, Caroli Hodge, Alexandri A. Hodge filii, et aliorum, insignissime annos inter 1880 et 1990, oppugnationibus liberalibus et modernisticis contra auctoritatem scripturae respondentium.[3] Ad ultimum, liberalismus obiectivitatem finem reliquit, quia perspectivismus philosophico et relativismus moralis philosophiam recentiorm dominari coeperunt. Christiani liberales certas fides una cum Christianitate Catholica, Christianitate Orthodoxa, vel etiam Christianitate fundamentalistica habere possunt.
Theologi et auctores
[recensere | fontem recensere]Anglicani et Protestantes
[recensere | fontem recensere]- Fridericus Daniel Ernestus Schleiermacher (1768–1834), pater theologiae liberalis saepe appellatus[4]
- Gulielmus Ellery Channing (1780–1842), theologus liberalis Unitarianus in Civitatibus Foederatis, qui Trinitatem et validitatem auctoritatis biblicae reiecit, pro pure rationalistica "religione naturali."
- Carolus Augustus Briggs (1841–1913), altius Bibliorum Sacrorum iudicum suasit.
- Henricus Ward Beecher (1813–1887), praedicator Americanus qui orthodoxiam Calvinisticam suae patris, Reverendi Lyman Beecher, reliquit ut evangelium sociale Christianitatis liberalis praedicaret.
- Adolfus von Harnack, (1851–1930), theologus Germanus et historicus ecclesiae, evangelium sociale promovit.
- Carolus Fillmore (1854–1948), mysticus Christianus ab Emerson motus; co-conditor, cum uxore, Myrtle Fillmore, Ecclesiae Unitatis.
- Gualterius Rauschenbusch (1861–1918), Baptista Americanus, auctor libri A Theology for the Social Gospel, qui motum theologice definivit.
- Harrius Emerson Fosdick (1878–1969), Baptista Septentrionalis, pastor conditor Riverside Church Novi Eboraci anno 1922.
- Rudolfus Bultmann (1884–1976), Bibliorum Sacrorum eruditus Germanus, theologus Christianus liberalis usque ad 1924.
- Paulus Tillich (1886–1965), persona seminalis in Christianitate liberali; theologiam Protestantem liberalem cum philosophia existentialismo miscuit, sed ad ultimum in numero "neoorthodoxorum" aestimatus.
- Leslie Weatherhead (1893–1976), praedicator Anglicus et auctor libri The Will of God et The Christian Agnostic
- Iacobus Pike (1913-1969), episcopus Episcopalianus Dioecesis Californiae 1958–1966.
- Lloyd Geering (natus 1918), theologus liberalis Novae Zelandiae.
- Paulus Moore, Jr. (1919–2003), tertius decimus Episcopalianus Dioecesis Novi Eboraci episcopus.
- Ioannes A. T. Robinson (1919–1983), episcopus Anglicanus Woolwichensis, auctor libri Honest to God
- Ioannes Hick (1922–2012), philosophus religionis et theologius liberalis Britannicus, qui reiectione Incarnationis et suasione latitudinarianismi, et pluralismi religiosi (vel non-exclusivismus) innotuit, ut in The Myth of God Incarnate, opere magni momenti, explicatur.
- Gulielmus Sloane Coffin (1924–2006), minister senior in Riverside Church Novi Eboraci, praeses SANE/Freeze (nunc Peace Action).
- Christophorus Morse (natus 1935), professor emeritus theologiae systematice, Union Theological Seminary, eius theologia incredulitatis fidelis notus.
- Ioannes Shelby Spong (natus 1931), episcopus Episcopalianus et scriptor fecundus librorum sicut A New Christianity for a New World, in quo scripsit de sua reiectione fidum historicarum et Christianarum sicut theismus, vita posterior, miracula, et resurrectio Iesu.
- Ricardus Holloway (natus 1933), Episcopus Edimburgi, 1986–2000.
- Rubem Alves (natus 1938), olim minister Brasilianus, olim Presbyterianus, professor emeritus UNICAMP, persona seminalis in motu theologiae liberationis.
- Matthaeus Fox (natus 1940), olim presbyter Catholicus Romanus Ordinis Praedicatorum; nunc presbyter et theologus Episcopalianus; conditor spiritualitatis creationis.
- Marcus Borg (natus 1942), Bibliorum Sacrorum eruditus Americanus, scriptor fecundus, socius Seminarii Iesu.
- Scotty McLennan (natus 1948), minister Universalista Unitarianus, professor in Universitate Stanfordensi, et scriptor.
- Michael Dowd (natus 1958), theologus naturalisticus, evangelista evidentialis, et fautor magnae historiae et Epic of Evolution.
- Duglassius Ottati, theologus et scriptor Presbyterianus, olim professor in Union-PSCE, nunc professor in Collegio Davidsoniano.
Catholici Romani
[recensere | fontem recensere]- Thomas Berry (1914–2009), presbyter Passionista Americanus, historicus culturae, geologus, cosmologus.
- Ioannes Küng (natus 1928), theologus Helveticus.
- Ioannes Domenicus Crossan (natus 1934), olim Catholicus Romanus et olim presbyter, eruditus Novi Testamenti, co-conditor Seminarii Iesu criticalis liberalis.
- Ioanna Chittister (natus 1936), lector Benedictina et psychologa socialis.
- Elisabetha Schüssler Fiorenza (natus 1938), theologa feminista Germana et professor in Schola Divinitatis Harvardiana.
- Leonardus Boff (natus 1938), Brasilianus, olim Franciscanus, olim presbyter, auctor seminalis motus theologiae liberationis, ab Ecclesia Catholica damnati; eius opera anno 1985 damnata sunt, et paene iterum anno 1992, unde ab ordine Franciscano sacerdotioque discessit.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Liberalism in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- ↑ Herbert Pietschmann, Das Ende des naturwissenschaftlichen Zeitalters, 1980.
- ↑ James Paulgaard, "Biblical Inerrancy: History & Analysis," Religious Studies 221(3), University of Saskatchewan, 23 Novembris 1998.
- ↑ Alister McGrath, Christian Theology: An Introduction, ed. 5a, ed. Wiley (2011).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- The Progressive Christian Alliance
- Progressive Christian Network Britain
- Project for a Free Christianity
- Liberalism By M. James Sawyer , Th.M., Ph.D.
- Christianity and Liberalism by J. Gresham Machen (1881-1937)
- The Christian Left—An Open Fellowship of Progressive Christians
- The Liberal Christians Network