Christianitas liberalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Adolphus de Harnack, Christianus liberalis magni momenti in Germania saeculo undevicensimo.

Christianitas liberalis, etiam theologia liberalis appellata, est ullus ex nonnullis diversis motibus et notionibus religiosis a philosophia et Bibliis Sacris informatis intra Christianitatem ex saeculo duodevicensimo exeunte. Vocabulum liberalis no ad Christianitatem Progressivam vel ad ullam philosophiam politicam, sed ad cogitationem philosophicam et religiosam quae ex Aetate Illuminationis crevit.

Christianitas liberalis, sensu lato, est ratio hermeneuticae biblicae, ratio non dogmatica unius dei intellegendi per usum scripturae sacrae per adhibitionem eius hermeneuticae hodiernae ad intellegenda scripta antiqua. Christianitas liberalis ut structura fidum non orta est, et sic de nullo dogmate vel dictis symboli ecclesiasticis dependet. Liberalismus, conservativorum Christianitatis generum vel Christianitatis Orthodoxae dissimilis (num Catholicismus, Protestantismus, vel Ecclesiae Orientales investigentur), nullam fidum propositionalium copiam unificatam habens coepit. Potius, liberalismus ab initio amplexus est rationes scientiae Aetatis Illuminationis ut fundamenta quibus Biblia Sacra, vita, fides, et theologia interpretari possint.

Vocabulum liberalis in locutione Christianitate liberali voluntatem propriam primum significavit scripturam interpretari secundum habitus philosophiae modernae (ergo modernismus, vocabulum simile) et assumptiones scientiae hodiernae cum cosmotheoriam obiectivam, perfectum Aetatis Illuminationis exemplar, sine praeiudiciis de auctoritate scripturae vel rectitudine dogmatis ecclesiae adipisci conaret.[1] Magnae fuerunt scientificae textus interpretatione, et adeo ethica. Homines arguerunt opinionem scientiam hodiernam nucleum ethicam haberea rebus sicut bella orbis terrarum I et orbis terrarum II labefactari, cum civilizationes scientia ad gradum maximum imbutae se vastarent et ingentia scelera bellica fecerunt.[2]

Doctrina erroris immunitatis nullas partes egit in coeptis liberalismi, quia doctrina inerrantiae multo post emersit, in scriptis Bernardi B. Warfield, Caroli Hodge, Alexandri A. Hodge filii, et aliorum, insignissime annos inter 1880 et 1990, oppugnationibus liberalibus et modernisticis contra auctoritatem scripturae respondentium.[3] Ad ultimum, liberalismus obiectivitatem finem reliquit, quia perspectivismus philosophico et relativismus moralis philosophiam recentiorm dominari coeperunt. Christiani liberales certas fides una cum Christianitate Catholica, Christianitate Orthodoxa, vel etiam Christianitate fundamentalistica habere possunt.

Theologi et auctores[recensere | fontem recensere]

Anglicani et Protestantes[recensere | fontem recensere]

Catholici Romani[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liberalism in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  2. Herbert Pietschmann, Das Ende des naturwissenschaftlichen Zeitalters, 1980.
  3. James Paulgaard, "Biblical Inerrancy: History & Analysis," Religious Studies 221(3), University of Saskatchewan, 23 Novembris 1998.
  4. Alister McGrath, Christian Theology: An Introduction, ed. 5a, ed. Wiley (2011).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]