Universalismus Unitarianus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Primum exemplum calicis flammantis, signi universalismi unitariani latissime adhibitum.

Universalismus Unitarianus, vel tantum Unitarianismus,[1][2][3] est religio liberalis cuius proprietas est "effrenata et fida veritatis et significationis investigatio."[4][5] Universalistae unam fidem non partiunt, sed per communem auctus spiritualis indagationem coniunguntur. Radices Universalismi Unitariani in Christianitate liberali iacent, praesertim in Unitarianismo et Universalismo Christiano. Ex his moribus venit observantia libertatis intellegentis et amoris includentis, ut congregationes et sodales inspirationem petant, ususque animi ex omnibus maioribus orbis terrarum religionibus deducant.[6]

Inter theologicos quorumdam Univeralistarum Unitarianorum fontes sunt Atheismus, Agnosticismus, Buddhismus, Christianitas, Deismus, Humanismus, Iudaismus, Hinduismus, Neopaganismus, Pantheismus, et alia cogitationis religiosae corpora.

Societas Universalista Unitariana anno 1961 condita est, unio Societatis Unitarianae Americanae, anno 1825 constitutae, et Ecclesiae Universalistae Americae,[7] anno 1866 constitutae. Praesidium Bostoniae Massachusettae patet, et templis plerumque in Civitatibus Foederatis praeest. Grex ex triginta congregationibus Philippinarum constans ut sola pars praecipua intra SUU habetur. Concilium Unitarianum Canadiense corpus liberum factum est anno 2002.[8] SUU et CUC vicissim sunt duo ex septendecim partibus Concilii Internationalis Unitarianorum et Universalistarum.[9]

Historia[recensere | fontem recensere]

Coetus Unitarianus Ludovicopoli Kentukiae situs.[10]

Universalismus Unitarianus per unionem duarum sectarum historice Christianarum anno 1961 constitutus est: Ecclesiae Universalista Americae et Societatis Unitarianae Americanae,[7] ambabus in Civitatibus Foederatis conditis; nova societas per hanc unionem constituta Societas Universalista Unitariana fuit.[11] Tempore consolidationis Americanae Septentrionalis, Unitariani et Universalistae se praeter eorum radices in theologia Christiana liberali extenderant. Hodie multis traditionibus religiosis confidunt.

Singuli se Christianos identificare vel fides Christianos recipere possunt vel non possunt.[12] Congregationes autem et sodalitates Universalistarum Unitarianorum nonnullos mores maiorum Christianos retinere solent, sicut cultus Diei Solis homiliam comprehendens et hymni cantati. Gradus ad quem principia ullius famae fidei privato animi usui contribuuntur est electio sodalium singulorum, pro accessu ad spiritualitatem et evolutionem fidei symbolo et dogmate carente.[13]

Unitariani Novae Angliae ex Christianitate Ecclesiarum Congregationalium patrum Puritanorum evoluti sunt, quae primum in lectione ad verbum Bibliorum Sacrorum condita est. Unitariani liberalizantes reiecerunt fidem Trinitarianam in deitate tripartita, in Deo Patre, Deo Filio, et Spiritu Sancto consistente. Potius, unitariam dei notionem asseveraverunt. Praeterea, doctrinam peccati originalis reiecerunt, a Calvinismo Congregationalistarum et ad Arminianismum moventes.[14]

Universalistae Novae Angliae Puritanorum maiorum doctrinam electorum reiecerunt, paucorum selectorum qui ex damnatione aeterna a deo iusto et aequo servaretur. Potius, Universalistae asseveraverunt omnes homines in gratiam cum deo ad ultimum restituturos fuisse.[14] Reiecerunt praeterea ignem et sulfur praedicatorum evangelicalium, qui fundamentalismum patrum Peregrinatorum Christianitatem redintegrare conati sunt.[15]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.unitarian.org.uk/intro/believe1.shtml
  2. http://www.unitarian.co.za/
  3. http://cuc.ca/principles-and-sources/
  4. Anglice: "free and responsible search for truth and meaning."
  5. Principium Universalismi Unitariani:"7th Principle: Respect for the Interdependent Web of All Existence of Which We Are a Part," www.uua.org.
  6. "Major Religions Ranked by Size," www.adherents.com.
  7. 7.0 7.1 Harvard Divinity School: Timeline of Significant Events in the Merger of the Unitarian and Universalist Churches During the 1900s.
  8. Canadian Unitarian Council, "CUC-UUA Transition," cuc.ca.
  9. Daniel McKanan, "Unitarianism, Universalism, and Unitarian Universalism," Religion Compass 7.1(2013):15.
  10. "First Unitarian Church of Louisville," www.firstulou.org.
  11. Unitarian Universalist Association, "How We Began," www.uua.org.
  12. John Dart, ed., "Surveys: 'UUism' unique Churchgoers from elsewhere," Christian Century.
  13. "UUA: Welcome Primer," www.uua.org (Unitarian Universalist Association, Skinner House Books.
  14. 14.0 14.1 "UUA History, www.uua.org (Unitarian Universalist Association).
  15. "UUA: History: Hosea Ballou," www25.uua.org (Unitarian Universalist History and Heritage Society).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bumbaugh, David E. 2001. Unitarian Universalism: A Narrative History.
  • Buehrens, John A., et Forrest Church. 1998. A Chosen Faith: An Introduction to Unitarian Universalism. Ed. retractata. Beacon Press. ISBN 0807016179.
  • Grigg, Richard. 2004.To Re-Enchant the World: A Philosophy of Unitarian Universalism.
  • Tapp, Robert B. 1973. Religion among the Unitarian Universalists; converts in the stepfathers' house. Novi Eboraci: Seminar Press. ISBN 0129146501.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wiktionary-ico-de.png Vide Universalismus Unitarianus in Victionario.