Mechlinia


Mechlinia, (temporibus mediaevallibus nonnunquam Maclinia vocata, et rarius apud poetas) sermone neerlandico Mechelen, francogallicoque Malines, urbs 80.000 incolarum est regni Belgici, sita in Flandro-Belgica, peculiariter in provincia Antverpiensi.
De Universitate Catholica Mechliniensi[recensere | fontem recensere]
In hac urbe condita est anno 1834 ab episcopis Belgii nova Universitas studiorum quae anno proximo migravit in urbem Lovanii, qua in urbe nomen ei datum est Universitatis Catholicae Lovaniensis.
Cartographie[recensere | fontem recensere]
Extant pulchrae veteres mappae geographicae urbis Mechliniae, e. g.: N. VISSCHER, Mechlinia Dominium et Aerschot Ducatus Auctore Nicolao Visscher, Amstelodami, anno 1684.
Communium coniunctiones[recensere | fontem recensere]
Cives clari[recensere | fontem recensere]
Nati[recensere | fontem recensere]
- Christophorus Longolius, humanista et jure peritus(1488-1522).
- Gerardus Dorneus, alchimista et editor operum Paracelsi (1530 - 1584)
- Franciscus Monachus, (c. 1490-1565) author, De Orbis Situ ac Descriptione [1] "Aeterna quoque memoria dignus habendus est venerabilis senex F. Franciscus Mechliniensis in Ordine et sacerdotio Jubilarius, vir Regulae suae, observantissimus, tum hic Mechliniae tum alibi saepe Guardianatus munere egregie perfunctus: qui et Astronomiae inter mille peritissimus, expertissimusque habitus est. Scripsit Epistolam de Orbis situ, in qua multa de Paradiso terrestri tractat". [1]
Nexus interni
Universitas Catholica Lovaniensis
- ↑ Chorographia sacra Brabanticae, 's Gravenhage, 1727, D. III, bl. 183.