Perthia

Latinitas bona
Coordinata: 31°57′8″S 115°51′32″E / 31.95222°S 115.85889°E / -31.95222; 115.85889
E Vicipaedia
Wikidata Perthia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Australia
Locus: 31°57′21″S 115°51′35″E
Numerus incolarum: 2 141 834
Zona horaria: UTC+8, UTC+09:00
Situs interretialis
Nomen officiale: Perth

Gestio

Procuratio superior: Australia Occidentalis

Geographia

Superficies: 6 418 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: no value, Chengdu

Tabula aut despectus

Perthia: situs
Perthia: situs

Perthia[1][2] (Anglice: Perth) est urbs Australiana et caput civitatis Australiae Occidentalis. In litore Oceani Indici ad ostium fluminis Cygnorum Perthia sita est. Anno 1829 condita, anno 1856 ad dignitatem urbis elevata est. Numerus incolarum anno 2014 fuit circa 2 021 200.

Perthia nocturna

Clima[recensere | fontem recensere]

Perthiae per enumerationem Köppen–Geiger est clima mediterraneum aestate calida valde typicum, aestatibus siccis et calidissimis sub sole fulgenti, hieme mitiore et humida; temperatura aëris media mensibus Iulio 13° atque mensibus Iaanuario et Februario 25°, minima inter 8° et 18°, maxima inter 18° et 32°, sed minima extrema usque hodie nota −0.7° die 17 Iunii 2006, maxima extrema 46.2° die 23 Februarii 1991; pluviis mense Februario ad 9 mm tantum, mense Iulio non minus quam 145 mm elevatis, anno toto 730 mm, pluvio diurnali omnino maximo 120 mm die 8 Februarii 1992; diebus pluviosis per annum totum fere 108 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 38% mense Februario et 57% mense Iulio reperta, horis solis fulgentis mense Iunio 181, mense Ianuario 361, per annum totum 3 230 repertis (id est horis 8.8 per diem).[3]

Ex aere despectus in Perthiam

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. nomen generis zoologici Perthiae, speciei Perthiae branchialis fons
  2. Vb. adiect. "Perthensis", cf. "Archidioecesis Perthensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Perthiam spectant.