Cena regum Persarum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Cena regum Persarum seu Cena regia, ita a scriptoribus Graecis et Romanis appellata (Graece τὸ βασιλέως δεῖπνον), fuit collectio et distributio diurnaria ciborum ad mensas regis aulaeque regalis Persicae destinatorum; ibi enim cenabant quotidie quindecim fere milia hominum, pretio 400 talentorum argenteorum.[1] Rex interdum amicis particularibus fercula misit, interdum ad mensam regiam invitavit.[2] Systema cenae regiae a nonnullis auctoribus antiquis descripta erat, inter quos Ctesia.[3] Tabula quantitatis ciborum per diem congessorum a Polyaeno in libro cuius titulus est Strategemata etiam hodie servatur, cum qua comparare possumus res varias in tabulis Persepolitanis denotatas.[4] Cenas ab urbibus Thraciae et Macedoniae regi Xerxi anno 480 a.C.n. paratas breviter describit Herodotus;[5] mensam regiam post expeditionem in Cadusios deficientem refert Plutarchus.[6]

Scriptores enim Graecoromani luxuriam regis Persarum saepe vituperant; ei autem qui aulam Persicam profundius cognoverunt modestiam regis et continentiam corroborant.[7] Multi de inventione novorum ferculorum ad cenam regiam destinatorum loquuntur.[8] Multitudinem coquorum, pistorum, pincernarum qui regi servabant Parmenio (regi Alexandro dux exercituum) refert.[9] De oleis ad coquinam regiam paratis saepius legimus,[10] de aqua "aurea" regibus reservata,[11] de vino Chalybonio seu "de Helbon".[12]

De cena satraparum et satellitum[recensere | fontem recensere]

Satrapae et duces exercituum Persici taliter (sed cum minore convivarum numero) cenaverunt:[13] ita Annarus Babyloniae satrapa,[14] ita Strato rex Sidonis.[15] De Thye Paphlagoniae rege Athenaeus sic memorat: "Theopompus in libro trigesimoquinto historiarum scribit Thyn Paphlagoniae regem in cena fercula omnia centum mensae apposuisse, a bobus auspicantem ..."[16] De rege Tacho qui, ex Aegypto apud Persas exsul, luxuriam Persarum imitari coepit, narrat Claudius Aelianus.[17] De epulis Mardonii, regi Dario I ducis exercituum, refert Herodotus in Historiis.[18] Ita Alexander, imperii Persarum debellator, quotidie cum sexaginta seu septuaginta sociis cenavit, pretio 100 minarum argentearum quotidiano;[19] eodem fere modo socii ipsi luxuriam satraparum imitabantur, inter quos Harpalus,[20] Hagnon Teius, Clitus candidus, Perdiccas, Craterus, Leonnatus, Menelaus.[21]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dinon Colophonius, Persica FGrHist 690 F 24 et Ctesias, Persica FGrHist 688 F 39 apud Athenaei Deipnosophistas 146 c-d; cf. Herodotus, Historiae 7.119
  2. Epitome Deipnosophistarum 48d-f; Thrasymachus Chalcedonius, Prooemia apud Athenaei Deipnosophistas 416a
  3. Ctesias, Persica in Epitome Deipnosophistarum 67a citatus
  4. Polyaenus, Strategemata 4.3.32; cf. Tabulae Persepolitanae series J; de avibus cf. Cleomenes Naucratita, "Epistula ad Alexandrum" apud Athenaei Deipnosophistas 784a-b. De rebus a Polyaeno enumeratis vide praecipue Lewis (1987); Amigues (2003)
  5. Herodotus, Historiae 7.119; cf. Theopompus, Historia Philippica FGrHist 115 F 113 apud Athenaei Deipnosophistas 145a
  6. Plutarchus, Vita Artaxerxis 24.3
  7. Heraclides Cumaeus, Praeparationes apud Athenaei Deipnosophistas 145b-f
  8. Xenophon, Cyropaedia 8.2.4-6, 8.8.16, Agesilaus 9.3; Clearchus Soleus frr. 50, 51 Wehrli apud Athenaei Deipnosophistas 529d, 539b
  9. Parmenio, "Epistula ad Alexandrum" apud Athenaei Deipnosophistas 608a
  10. Ctesias, Persica in Epitome Deipnosophistarum 67a citatus; Strabo, Geographica 15.3.18; Plutarchus, Vita Artaxerxis 3.2
  11. Tibullus, Carmina 4.1.140; Agathocles Cyzicenus, De Cyzico apud Athenaei Deipnosophistas 515a; Epitome Deipnosophistarum 45b
  12. Posidonius FGrHist 87 F 68 apud Epitomen Deipnosophistarum 28d; Prophetia Ezechielis 27.18
  13. Theodorus Hierapolitanus apud Athenaei Deipnosophistas 413a-c
  14. Ctesias, Persica apud Athenaei Deipnosophistas 530d
  15. Theopompus, Historia Philippica apud Athenaei Deipnosophistas 531a
  16. Theopompus, Historia Philippica FGrHist 115 F 179 apud Athenaei Deipnosophistas 144e (versio Latina Dalechampii)
  17. Aelianus, Varia historia 5.1
  18. Herodotus, Historiae 9.82
  19. Ephippus Olynthius, De morte Alexandri et Hephaestionis apud Athenaei Deipnosophistas 146 c-d
  20. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 17.108.4
  21. Phylarchus et Agatharchides Cnidius apud Athenaei Deipnosophistas 539b-540a; Aelianus, Varia historia 9.3

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.