Thys (rex Paphlago)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Thys (Thyis, m.; Graece Θῦς)[1] fuit rex seu satrapa Paphlagoniae saeculo IV a.C.n. ineunte qui contra Artaxerxem II regem Persarum seditionem sublevavit, a quo captus in carcerem missus est. De Thye ganeone Athenaeus sic memorat: "Theopompus in libro trigesimoquinto historiarum scribit Thyn Paphlagoniae regem in cena fercula omnia centum mensae apposuisse, a bobus auspicantem; et cum perductus ad maximum regem captivus esset, tantisper dum in custodia fuit totidem rursum apposuisse, splendide viventem; et cum id audivisset, Artaxerxem dixisse sibi videri Thyn eam vitam agere tanquam brevi periturum."[2]

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Seu Thyus (-i, m.; Graece Θῦος)
  2. Athenaeus, Deipnosophistae 144e (versio Latina Dalechampii)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.