Phylarchus

E Vicipaedia

Phylarchus sive Atheniensis sive Naucratites fuit rerum gestarum scriptor Graecus qui secunda parte tertii saeculi a.C.n. floruit. Historias in 28 libros digestas composuit quae res in orbe Hellenistico gestas ab expeditione Pyrrhi in Peloponnesum (272 a.C.n.) usque ad regis Spartani Cleomenis III interitum (219 a.C.n.) narrabant[1]. Ita continuationem Historiarum Hieronymi Cardiani suscipiebat. Totum opus deperditum est praeter parva excerpta ab Athenaeo in Deipnosophistis servata.

Cleomenem III et Spartanos multum admirabatur[2]ː quocirca saepe eius inimici et coaevi sui Arati Sicyonii Commentariis contradicebat et Polybius[3], qui Foederi Achaico favebat, diu exposuit cur Aratus sibi praeferendus videretur. Nam praeter varios errores[4] Phylarcho praesertim obiciebat quod pathetica nimis adfectans ut tragoedus animos lectorum movere vellet ita ut misericordiam, iram, indignationem, metum... apud eos gigneret, potius quam veritatem quaerentem docere, ut historicum decuit. Etenim saevitiam Macedonum et Achaeorum erga captivos depingebat postquam urbe Mantinea et tyranno Argivorum Aristomacho potiti sunt. Nihilominus Plutarchus in Vitis Agidis, Cleomenis, Pyrrhi atque ipsius Arati eum sape secutus est, etsi nonnumquam dubiae fidei eum praedicabat[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suda sub nomine
  2. Plutarchus, Vita Arati 38.12ː Φύλαρχος ἱστόρηκε περὶ τούτων, ᾧ μὴ τοῦ Πολυβίου μαρτυροῦντος οὐ πάνυ τι πιστεύειν ἄξιον ἦν· ἐνθουσιᾷ γὰρ ὅταν ἅψηται τοῦ Κλεομένους ὑπ' εὐνοίας, καὶ καθάπερ ἐν δίκῃ τῇ ἱστορίᾳ τῷ μὲν ἀντιδικῶν διατελεῖ, τῷ δὲ συναγορεύων.
  3. Historiae II.56-63.
  4. Ita Phylarchus contendebat Megalopoli capta Cleomenem e praeda sex milia talentorum duxisse, quod ita hyperbolicum Polybio videbatur ut absurdum iudicarit eo magis quod paulo post idem Cleomenes pecunia eguisse dicebatur ad militum stipendia solvenda.
  5. Vita Arati 38.12.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

  • ̈Thomas W. Africa, Phylarchus and the Spartan revolution, University of California press, 1961 Recensio critica Altera recensio critica Alia recensio critica
    • ̈ Phylarchus of Athens. A Study in Tragic History, Novi Eboraci, 1959.
  • ̈Aemilius Gabba, "Studi su Filarco", Athenaeum, 1957ː 49sqq.
  • Paul Pédech, Trois historiens méconnus: Théopompe, Duris, Phylarque. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1980