Jump to content

Theopompus

E Vicipaedia
Wikidata Theopompus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 4. saeculum a.C.n.; Chios
Obitus: 320 a.C.n.; Alexandria

Familia

Genitores: Damasistratus of Chios;

Theopompus (Graece Θεόπομπος) etiam Theopompus Chius (natus circa annum 378/377 a.C.n. in insula Chio; mortuus inter 323 et 300 a.C.n. verisimiliter Alexandriae) fuit scriptor rerum gestarum et rhetor Graeciae antiquae. A tempore quo Thucydides cessaverat (411 a.C.n.) res gestas Graecorum primum conscripserat (Hellenica), mox rebus gestis Philippi II Macedonum regis praecipuam operam dedit et Philippica quinquaginta octo libris digesta absolvit hodie deperdita praeter fragmenta aut a Polybio aut ab Athenaeo aut a Plutarcho aut a grammaticis aut a Photio servata. Isocratis discipulus praeceptis rhetoricae historiam aptavit.

Multi fragmenta in Aegypto ineunte vicesimo saeculo reperta et vulgo Hellenica Oxyrrhynchia dicta Theopompo tribuunt, multi rursus eius paternitatem recusant. Non dubium est quin Graeciae historiam teste Polybio susceperit atque usque ad annum 394 a.C.n. perduxerit sed Hellenica Oxyrrhynchia parum rhetorice scripta cum stilo Theopompi male congruunt[1]. Opus ad Philippum pertinens Philippica vulgo appellatur ad quod Hellenica sua interrumpens tamquam ad maius et utilius opus sese vertit.

De iudicio Polybii

[recensere | fontem recensere]

Polybius qui praecessorum vitia acriter reprehendere solebat Theopompo intemperantiam quandam in verbis eligendis obiciebat ut qui flagitiosis rumoribus colligendis in praecipuos personas historiae suae nonnumquam vehementer et contumeliose invehebatur. Argumentum procedente opera mutatum quoque vituperabat, quod relicta Graecia cuius historiam post Thucydidem narrandam susceperat ad biographiam Macedonum regis sese converterat.

Editiones fragmentorum

[recensere | fontem recensere]
  • Fragmente der Historiker : FGrHist 115-116ː Theopomp von Chios ; übersetzt, eingeleitet und kommentiert von Barbara Gauger und Jörg-Dieter. Stuttgart, Anton Hiersemann, 2010.
  • Elleniche, libro II : PSI 1304 Teopompo; a cura di Luciano Canfora e Rosa Otranto. Bari, 2013 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
  • Teopompo di Chio : Filippiche (Fozio, Biblioteca, cod. 176) a cura di Gabriella Ottone ; testo critico e introduzione a cura di Antonio Luis Chavez Reino. Tivoli, Edizioni Tored, 2018

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  1. Paul Cartledge, Agesilaos and the crisis of Sparta, 1986ː 67-70.