Agatharchides

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Agatharchides (natus Cnidi, secundo saec. a.C.n. floruit) fuit geographus et historicus graecus. Fuit anagnostes Heraclidis Lembi. "Educatus esse dicitur a Cinnaeo[1]". Illius opera integra perierunt, sed excerpta nonnulla inveniuntur, praesertim apud Photium.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • De mari rubro libri quinque (liber quintus paene integrus superest apud Photium)
  • De rebus Asiae libri decem
  • De rebus Europae libri XLIX

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fragmenta historicorum Græcorum vol. 3, editore Didot, Parisiis, 1849 p.191