Latinitas nondum censa

Hagnon Teius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hagnon Teius (Graece Ἅγνων), Caballae filius et urbis Tei incola, fuit aulicus Alexandri Magni et Antigoni Monophthalmi sectator.

Hagnon fuit ut videtur dux classium et socius dives et potens Alexandri regis. Quo mortuo Hagnon anno fere 320 a.C.n. aulicus fuerit Crateri; legatos enim Ephesios eo anno apud aulam Crateri adiuvit. Cratero decedente Hagnon sub Antigono Monophthalmo mox meruit; pro eo iuxta insulam Cyprum anno fere 315 a.C.n. pugnans ab Atheniensibus, duce Thymochare, victus est. Nummi Teii saeculo IV a.C.n. exeunte iussu Hagnonis cuiusdam, fortasse eiusdem, incusi sunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.