Latinitas nondum censa

De morte Alexandri et Hephaestionis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

De morte Alexandri et Hephaestionis (Graece Περὶ τῆς Ἀλεξάνδρου καὶ Ἡφαιστίωνος μεταλλαγῆς) fuit opus ab Ephippo Olynthio scriptum, hodie deperditum, de ultimis diebus Alexandri Macedonis, de convivio huius regis novissimo et de morte Hephaestionis Alexandri socii. Ex hoc opere quattuor fragmenta, ab Athenaeo in Deipnosophistis citata, hodie usque servantur:

  1. "Macedones, ut ait Ephippus Olynthius libro primo De Alexandri et Hephaestionis sepultura, modeste bibere nesciverunt, sed initio statum ita largis utebantur propinationibus, ut iam ebrii essent primis iam impositis mensis, et perfrui cibis non possent" (apud Athenaei Deipnosophistas 120e)
  2. "Alexander Magnus cum amicis cenans, ut tradit Ephippus Olynthius in libro De Alexandri et Hephaestionis obitu, centum minas impendebat quotidie, cenantibus circa sexaginta aut septuaginta amicis" (apud Athenaei Deipnosophistas 146c)
  3. "De Alexandri Magni luxuria Ephippus Olynthius in libro de Hephaestionis et Alexandri obitu ait: In hortis ipsi statutum fuisse aureum solium et lectos argenteis fultos pedibus, in quibus cum amicis sedens responsa dabat ...
    "Ephippus scribit Alexandrum etiam sacras vestes in cenis gestavisse, modo Ammonis purpuram et fissiles soleas, et cornua sicut ipse deus; modo Dianae, cuius cultum saepe etiam sumebat cum curru veheretur, Persica quidem stola indutus, sed ita ut supra humeros arcus deae et spiculum emineret; subinde etiam Mercurii cultum. Alias fere ac quotidie chlamydem purpuream et tunicam medio albo intertexto, et causiam, cui diadema regium circumpositum; ubi vero cum amicis una esst, talaria, et petasum in capite et caduceum in manu; saepe vero etiam leoninam pellem et clavam, veluti Hercules.
    "Rigabat Alexander exquisitissimis unguentis et fragranti vino pavimentum: adolebatur vero illi myrrha et reliqua suffimenta: favebantque linguis qui aderant omnes cum alto silentio prae metu. Sanguinarius enim erat, nec ferenda eius ira. Videbatur enim esse melancholicus. Ecbatanis cum Baccho solemne sacrificium perageret, omnibus ad epulum abundantissime comparatis, et Satrabates praefectus milites omnes epulis accepit. Ad quod spectaculum cum multi confluxissent, ait Ephippus, superba multa edebantur praeconia et vel Persica arrogantia insolentiora. Nam cum alii alia per praecones edicerent et coronis honorarent Alexandrum, unus aliquis e novissimi agminis ductoribus, omnes assentatione supergrediens, re cum Alexandro communicata haec edicere praeconem iussit: Gorgus, armorum custos, Alexandrum ammonis filium corona donat trium milium aureorum: et quando Athenas oppugnabit, decem milibus armaturarum, et telis omnibus instrumentisque ad belli usum facientibus" (apud Athenaei Deipnosophistas 537d)
  4. "Bibebat plurimum etiam Proteas Macedo, ut scribit Ephippus in libro De Alexandri et Hephaestionis sepultura, robustoque corpore vitam traduxit, quamvis se strenue in bibendo exercuisset. Alexander igitur aliquando, cum poculum poposcisset bicongium, bibens propinavit Proteae; quod ille sumptum, multis laudibus regem prosecutus, ebibit plaudentibus cunctis. Et haud multo post idem poculum poscens Proteas, rursusque bibens propinavit regi. Alexander vero, accepto poculo, hausit quidem fortiter, at perferre non potuit, sed reclinatus in pulvinar, e manu dimisit poculum. Et ex eo tempore morbo correptus obiit, cum infensus ei esset (ut ait idem auctor) Bacchus, quod patriam ipsius Thebas oppugnasset" (apud Athenaei Deipnosophistas 434a; traductore Carolo Mullero)

Editiones fragmentorum[recensere | fontem recensere]

  • Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 2 pp. 125-126 (vide pp. 497-498 versionis archive.org) (Graece, Latine)
  • Robertus Geier, Alexandri M. historiarum scriptores aetate suppares (Lipsiae: Gebauer, 1844) pp. 309-317 Textus
  • Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. (Graece)

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. B. Bosworth, E. J. Baynham, edd., Alexander the Great in fact and fiction (Oxonii: Oxford University Press, 2000)
  • L. Pearson, The lost histories of Alexander the Great (Novi Eboraci, 1960)
  • C. A. Robinson Jr, Alexander the Great (Novi Eboraci, 1947)
  • W. W. Tarn, Alexander the Great. Vol. 2: Sources and studies (Cantabrigiae, 1948)


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.